eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    6018. 1642 december 27. Aan A. Oxenstierna.1

    Excellentissime et illustrissime domine,

    Misit aliquoties ad me dominus Davausius2 excusans morbum, alioqui ad me venturus. Non potui bene de causa communi merito et aegrotanti denegare salutationis officium. Vidi dona quae regina nostra ei contulit, digna et ea quae dedit et eo qui accepit. Multa dixit, ut crederem, eos qui regi nunc adsunt, esse cupidiores pacis quam fuit cardinalis Riceliacus. Ego Riceliacum nihil magis cordi habuisse quam bellum sat scio. Quid nunc futurum sit, adhuc latet. Sed certius aliquid iudicare poterimus, ubi apparebit in quem rex, qui ipse lassari negotiis incipit, maxime sit propensurus. Sunt enim iam nunc aemulationes et si famae credendum est, vincit Noyerius,3 vir a sordibus remotus plus quam quisquam hic hoc saeculo, religioni suae addictus, quam caeteri.

    Optabat dominus Davausius, viderem cardinalem Mazarinum et pontificis nuntium,4 de nuntio pollicens fore ut ex aequo ab eo tracter. De Mazarino non idem dicebat. Videtur legatos etiam regios non ex aequo habiturus.5

    Controversia cum regii sanguinis principibus ita composita est,6 ut in ecclesia praeeant cardinales, in consilio regis et aula regii sanguinis principes, de caetero domi quisque sui honorem deferat ei qui ad se venit. Mea res hic non vertitur. Faciam quod iubebor.

    Galli nunc et minis et pollicitis id agunt, ut Bavarum ad suas partes pertrahant, quod

    589

    tamen non puto successurum. Ut stipendia bene procedant exercitui Guebriani, magna hic cura est. Augentur et Erlachii copiae diciturque is simulato reditu Brisacum, alio itinere ut hostem deciperet, reversum cepisse Dutlingam, nunc et de aliis locis obsidendis cogitare. Caetera hyems transibit in disponendis belli consiliis.

    Sum vero, excellentissime ac illustrissime domine, perpetuo sollicitus de Sublimitatis tuae valetudine, pro ea Deum orans, utpote,

    Sublimitatis tuae devotissimus cultor,
    H. Grotius.

    Lutetiae, XVII/XXVII Decembris 1642.

     

    Pontificis consilia videntur ad Hispanum magis quam ad Gallum flecti. Princeps Monaeci, Halerius, duces alii hic sunt. Exspectantur vero princeps Thomas et dux Longavillanus. Bellifortius, ducis Vindocinensis filius, ad sua rediit sine ullo indultu.7 Trevilius et custodum corporis centuriones alii in suas functiones rediere. Apparent in aula dissidiorum semina inter eos qui pacem et qui bellum malunt. Exercitus in Catalonia futurus dicitur XX millium. In Italiam duo milliones destinantur ad delectus novos, quatuor ad expeditiones.

    Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Aulae status post obitum Riceliaci. Controversia praecedentiae inter cardinales et principes regii sanguinis; qua lege composita. Varia. In gratiam cardinalis in exilium acti redeunt.

    Notes



    1 - Tekst naar copieboek Dresden, Sächs. Landesbibl., C 61, 115; gedrukt in Oxenst. Skrifter 2. afd., IV, p. 249 no. 459. Afschrift ook in copieboek Leipzig, UB, ms. 2633, f. 10.
    2 - De Franse gevolmachtigde ter vredesconferentie Claude de Mesmes, graaf van Avaux, die in september zijn post in Hamburg had verlaten om de laatste eer te bewijzen aan zijn vader Jean-Jacques de Mesmes, heer van Roissy († 30 oktober 1642).
    3 - Richelieu's trouwe staatssecretaris François Sublet, seigneur de Noyers, verdween op 10 april 1643 van het politieke schouwtoneel (Lettres Mazarin I, p. 151).
    4 - Girolamo Grimaldi († 1685), nuntius te Parijs 1641-1643 (Pastor, Gesch. Päpste XIII 1, p. 536-539).
    5 - Ambassadeur Grotius duldde geen onachtzaamheden in de préséancevoorschriften.
    6 - Onderstaande berichten komen ook voor in Grotius' nieuwsbrief aan [P. Spiring Silvercrona] dd. 27 december 1642 (no. 6017).
    7 - François de Beaufort, zoon van César de Bourbon, hertog van Vendôme, die daags vóór het proces tegen de ‘samenzweerders’ Cinq-Mars en François-Auguste de Thou naar Engeland was uitgeweken; vgl. no. 5864.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]