eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    204

    6168. 1643 april 11. Aan A. Oxenstierna.1

    Excellentissime et illustrissime domine,

    Cogor cum dolore magno et meo et bonorum omnium significare valetudinem regis ita periclitantem,2 ut medici nobis de eius vita ultra mensem unum nihil ausint polliceri. Multa et magna sunt quae timere iustum est, si quid regi, quale nolimus, evenerit. Frater regis populo se iactat. Princeps Condaeus assiduus est in parlamento, idque suo iure; nuper et ipse et Milleraius in consilium de rebus bellicis advocati sunt. Rex multo aliter quam cardinalis, qui ultionis consilia ad mortem pertulit, multa edit bonitatis indicia. Ducissa Guisia iam Lugduni est, dux Vindocinensis apud se Anneti. Etiam Vieuvillio, qui semper reginae matri adfuit, permissus est reditus. Rege ita aegrotante, ut vix conspici se sinat, omnis auctoritas apud Noyerium est,3 qui plane ad reginam se applicat, id est adorat solem orientem. Caeteri trepidant. Dominus comes4 Suessionensis inquiri fecit in eos qui cardinalis Riceliaci iussu, rege ignaro, percussores in filium suum emerunt. Ea res tangit maxime nunc eminentes. Cardinalis Mazarinus, ingenio valens, ut solent Itali, sed externus, nulla hic habet adminicula. Chavigniacus dubitat, e re sit ipsius ire ad colloquium pacis, an hic manere.5 Causas videt utrinque. Cancellarius Franciae primus est, ut in offensa reginae, ita in metu.6 Regimen fluctuat. Exspectantur literae et Roma et Vienna, ut videatur quid de indutiis sperari debeat.7

    Interim fiunt et belli paratus. Diciturque Motta Odincurtius intrare in fines Hispaniae. Princeps Thomas cum equitibus bis mille, quinquies mille peditibus ire, ut Dertonae arcem servet. Milleraius bellum illaturus aut comitatui Burgundiae aut vicinis locis; dux Anguianus, si convaluerit, curaturus Picardiam; in medio regno cum modicis copiis futurus Guichius, ut quo opus est accurrat.

    Regina non dubium est quin pacem velit, et indutias non nisi pacis causa. Sunt alii, quibus dulce est bello frui. Iesuitae multum valent in aula, sed cum Sorbona controversias habent et apud plebem adverso rumore sunt, quasi qui frumenti plurimum ad hostem transportent, in cuius rei argumentum adfertur navis cum frumento Rhotomagi deprehensa quae itura in Hispaniam fuerit. De hac re quid sit, tempus nobis erit magister.8

    Ad Guebrianum quae missa sunt supplementa, non ultra quatuor sunt millia, et in itinere minuentur, ita militiam illis in locis metuunt Galli. Dux Carolus profectus est Monachium, ut cum Bavaro colloquatur. Spe motuum in Gallia videtur dormire consilium Bavari de mittenda in Galliam legatione, misso ab imperatore ad Bavarum ob arcanas res Martinitzio. Ostendit imperator pecuniam sibi deesse, quam a privatis sumit usura sex in centum, et Venetis loca quaedam istic oppignorat. Hungariae videtur nihil metuere.

    Dux Longovillanus dubitatur, iturusne sit ad pacis colloquium ut ea legatio sit augus-

    205

    tior, an iturus ad bellum Italicum. Audimus apud Landreciacum apparere hostes. Scoti bis mille Ambianum ivere; bis mille Helvetii exspectantur ad augendas cohortes. Ad victum et bellum necessaria comportantur Divionem, Catalaunum, Ambianum. Publicani ob incerta futura nullas volunt pecunias prorogare.9

    Olivares, de quo dubiae hactenus fuerant coniecturae, nunc ideo creditur in offensam incurrisse regis sui, quod et clientes eius ab honoribus amoventur et ipse in custodiam dicitur datus.

    Guebrianus stipendia accepit in menses duos et dimidium, victus satis habet a Basilea. Apud Gengebachum maxima pars est eius copiarum; Bavaricarum apud Tutlingam.10

    Rex Angliae videtur ad pacem domesticam propensior quam antehac, eo animo, ut ipse magnis instructus exercitibus et classibus simul cum Dano, Polono et Luneburgicis potentem se faciat pacis arbitrum.

    Scribo haec, de rebus Suedicis, sed et de ipsa Gallia non parum sollicitus et Deum precans, ut cuncta ad bonos exitus dirigat et maxime, domine excellentissime et illustrissime, Sublimitati tuae suggerat consilia posteris profutura,

    tuae Sublimitatis cultor devotissimus,
    H. Grotius.

    Lutetiae, I/XI Aprilis 1643.

     

    Commendat se Sublimitati vestrae bonus Ebsteinius.11 Heri uxor mea Sancti Germani fuit apud reginam; ibi omnes dicebant regem valere rectius. Post id sub mediam noctem rex, incertum quo suasore, Noyerium iussit ab aula abscedere. Abiit in villam quae est in Normannia. Princeps Condaeus admovetur consiliis quae ad bellum pertinent, etiam Milleraius, cuius tamen gratia titubare dicitur. Qui de iesuitis sparsus erat rumor, falsus comperitur. Galli impediti sunt Tanaram transire et sic ire Dertonam. Rex Angliae navibus valere incipit in occidentali littore. Neapoli impositi navibus mille quingenti Hispani, Itali mille, Germani bis mille, quorum maxima pars it Mediolanum. Papa apud Viterbium habet equites mille quingentos, octo peditum millia. Turca Valacho et Moldavo mandavit ut se ad imperia paratos habeant.

    Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Aulae status rege de vita periclitante. Singulorum characteres. Duces et exercitus Gallici in finibus collocati: quinam? Iesuitae aulae grati, populo exosi, Sorbonae inimici. Bavari et Austriacorum de hac re consilia. Longovillanus ad pacis legationem destinatur. Olivares. Germanica. Anglica.

    Notes



    1 - Tekst naar copieboek Dresden, Sächs. Landesbibl., C 61, 132; gedrukt in Oxenst. Skrifter 2. afd., IV, p. 273 no. 475. Afschrift ook in copieboek Leipzig, UB, ms. 2633, f. 46.
    2 - Onderstaande berichten komen ook voor in Grotius' nieuwsbrief aan Nicolaes van Reigersberch dd. 11 april 1643 (no. 6167).
    3 - Tijdens het schrijven van deze nieuwsbrief vernam Grotius het nieuws dat staatssecretaris François Sublet, seigneur de Noyers, de koning zijn ontslag had aangeboden.
    4 - Lees: ‘Domina comitissa Suessionea’. De echtgenoot van de gravin was in 1612 overleden; vgl. no. 6041.
    5 - Ook de positie van staatssecretaris Léon le Bouthillier, graaf van Chavigny, wankelde; vgl. nos. 6149 en 6159.
    6 - Pierre Séguier (1588-1672), grootzegelbewaarder sinds 1633, ontving in 1635 de benoeming tot kanselier. Deze waardigheid gaf hem het recht om zitting te nemen in de ‘Conseil d'Etat’ (Staatsraad). In 1650 moest hij de zegels tijdelijk overdragen aan Charles de l'Aubespine, markies van Chasteauneuf, en vervolgens aan Mathieu Molé (Lettres au chancelier Séguier I, p. 26-41, en Cardinal de Retz, Oeuvres, p. 176 en p. 1290).
    7 - Vgl. Journal d'Olivier Lefèvre d'Ormesson I, p. 21-22: ‘Le dimanche 29 mars, monsieur Molé nous dit qu'il sçavoit de bonne part que le roy attendoit vendredy prochain un courrier qui venoit de Rome pour avoir des nouvelles d'une trève qui se traitoit à Rome’.
    8 - De ‘Conseil’ bekrachtigde op 9 april een uitvoerverbod op graan (Gazette 1643, no. 47, dd. 18 april 1643).
    9 - De belastinginners gingen steeds driester te werk. Uit Lyon kwam eind maart de klacht: ‘Les rigueurs qu'exercent les receveurs des tailles contre les particuliers taillables pour se faire payer apportent aussy une extreme surcharge aux prisons par la multiplicité des paysans qu'ils y font mestre’ (Lettres au chancelier Séguier I, p. 510-511).
    10 - Verschrijving van ‘apud Tubingam’ (Tübingen).
    11 - Johann Epstein, Zweeds correspondent te Parijs; vgl. no. 5261 (dl. XII) en Acta pacis Westphalicae; Die Schwedischen Korrespondenzen I, p. 18 en p. 172.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]