Excellentissime et illustrissime domine,
Multum his diebus occupatus fui in landgraviae Hassicae rebus, quas non leve momentum ad Suedicas habere satis intelligo. Foedus quod habuit cum rege Ludovico XIII personale fuit, cum eius regis morte extinctum.2 Cognovi multis ex locis sollicitari eam multum ut se addat electori Coloniensi et aliis, qui in Westphalico et vicinis, ut appellant, circulis excludere ex suis terris volunt omnem militem praeter suum, ad tuendas adversus
409
belli mala terras illas comparatum,3 ita ut et permissuri sint ipsi, si ei corpori se velit addere, retinere quem habet militem et oppida, imo et addituri alia, in quibus miles eius sedes habeat. Neque vero ignorabam, tot exemplis edoctus, quam facile isti, ad tempus nomine medii, paulo post fiant caesariani. Didiceram praeterea reginam regentem misisse in Hassiam,4 qui pecuniae aliquid offerret, ut foedus renovaretur, at vero landgraviam, quae hic haberet suos, alterum nobilem extra ordinem missum, alterum residentem ordinarium, ut fidelibus ministris honorem haberet qui fidem excitat et nutrit, voluisse rem istam per eos hic, non autem apud se transigi.Haec omnia ostendi duci Aurelianensi, principi Condaeo, comiti Briennio, qui secretarius est ad res externas, et Baliolo, qui primus est in aerarii cura.5 Nec reticui quantum aut bello aut paci allatura esset incommodi ista principis hactenus fortissimae mutatio; neque illud: pecuniam in loco negligere maximum interdum est lucrum.6 Poscunt autem Hassici non improbabili de causa, quia marescallus Guebrianus copias Hassicas et maxime equestres per tres menses detinuit inutiles,7 per quod sibi tot agrorum tributa perierunt unde alendus erat exercitus, cuius vix exiguam partem Hassia alere per se potest, ad damnum hoc resarciendum scutatorum centum millia. Allegantibus autem praesentem inopiam pecuniae, quam cardinalis certe is qui mortuus est, fecit maximam in privatum corradendo multos milliones, publicis necessitatibus destinatos, dixi posse landgraviae satisfieri per assignatos reditus bonos; quo facto reperturam eam praesentem pecuniam, quamvis cum aliquo damno, sine qua exercitus ille adeo antehac utilis communi causae retineri aliqua non posset.
Responderunt omnes satis comiter: dux Aurelianensis exiguum esse de quo ageretur; princeps Condaeus in consilio regio reperisse se animos satis ab hac largitione alienos, se tamen mei causa facturum quod posset; Briennius se adiutare velle, sed orare ut ego quoque ei adiutor essem; Baliolus se ut custodem aerarii-id est draconem illum servantem aurea mala8 - parsimoniae esse laudatorem, attamen quae a me proposita erant, ea niti ratione et ita esse attemperata ut laboraturus esset, ne frustra per me ipsi commendatum esset hoc negotium. Spero non irrita fore quae in hac re egi et porro, si opus sit, acturus sum. Audio autem ex multis9 ab Hispano desiderari indutias, sed perbreves, in spem forte motuum in Gallia aut distractionis sociorum a Gallia, quorum utrumque Deus avertat.
Servianus, qui antehac secretarius fuit Status ad res belli, sed per cardinalem remotus et nunc legationi destinatur Italicae,10 marchionem Bressaeum adiit, ut eum promoveret
410
ad abdicandum sub compensatione officium admiralitatis, quod nempe regina regens dare volebat duci Vindocinensi, ut cum ipsius bona voluntate obtineret sibi regina Britanniae Armoricae praefecturam, quae sine periculo reddi non posset Vindocinensi, qui eam olim habuit, quod et ius aliquod is sibi in eam assereret et magnis ibi affinitatibus possessionibusque esset subnixus. Legati ad pacem et cunctantur et forte adhuc cunctabuntur ob ea quae aguntur post siparium.11Guebrianus ad Illarum amnem12 esse scribitur; ad Lichum13 dux Carolus. Ad Theodonisvillam bene procedunt accessus flexuosi14 et ex praetorianis aliquammulti mittuntur ad augendum eum exercitum. Consilium Status, quod secundum est ab iis qui perpetuo reginae adsunt, ad XXII redactum est. Caeteri erunt vacantes. Dux Guisius hic est. Audimus autem reginam vetuisse ne comitissa Bossuiaca, quae se contra Annam Mantuanam, ducis Mantuani filiam, uxorem eius dicit,15 in Galliae fines admittatur. Ille vero duarum uxorum, non diversis temporibus, sed uno tempore maritus, adhuc retinere vult episcopatus et abbatias et sacerdotia opima sane et ad totam familiam ditandam valde idonea, sed qui partem eorum a rege nunc mortuo accepere, ut principis Condaei minor filius et cardinalis Mazarinus, nolunt in eius gratiam parta dimittere. Ita ubique nimiae opes ecclesiae, ex quibus pauperes ali debebant, fiunt materia certaminis inter divites.
Nescio an verum sit quod dicitur, [a] Portugallis captam in Gallicia Salvaterram, Tarragonam vero obsideri a Motta Odincurtio, capta ab Ethrusco duce Castellonium ad Lacum et Civitatem Pennae.
Deus, excellentissime et illustrissime domine, et regni res et consilia Sublimitatis tuae ad bonum tum regni, tum christiani orbis dirigat,
tuae Sublimitatis cultor devotissimus,
H. Grotius.
Lutetiae, VIII/XVIII Iulii 1643.
Gaudeo rem Hassicam esse in vado. Hassi abeuntes a Guebriano parum abfuere, quin ducem Carolum caperent: cepere sarcinas eius et in eis ensem a rege Galliae datum. Ipse dux Carolus Wormatiae nunc esse dicitur. Copiae eius iunctae cum Bavaris.
In Francofurtensi conventu ad componenda ea quae diversa religio controversa fecit, delegati sunt utrinque deni.16 Imperator ut principes et civitates avertat a consilio mittendi
411
ad loca conventus de pace, dicit se effecturum per equos dispositos ut singuli norint quae agantur. Vult autem ad ipsum conventus locum neminem mitti, nisi a se et electoribus, sed civitates potissime id non satis e re sua arbitrantur.17 Tum vero pars maior principum contra Bavari sententiam in eo perstat ut causa Palatina in loco conventus de pace tractetur. Dicuntur male inter se convenire Mercius18 et Waertius.19 Magontiacenses autem polliceri restitutionem ducis Zimmerii.20In Anglia ab exercitu regis captum oppidum Vichamum,21 ab eo exercitu qui apud reginam est Nottingamum oppidum.22 Et a Roberto principe23 deprehensas praetenturas militum parlamenti multosque factos captivos. Rex offert veniam parlamentariis, sed suae cognitioni reservat homines septendecim, in quibus sunt et ii qui reginae sacellum depraedati sunt.24 Parlamentarii vero classis utriusque, hac re intellecta, pacem omnem repudiant. Et capita XVII Pimius25 a classe inferiore ad superiorem missus obtulit, quorum rea fit Henrica Marietta - ita reginam appellant -, addito ad singula advocabulo ‘proditorie’, quae res maiorem in modum reginae hic regentis, nec eius tantum sed et omnium bonorum,
412
offendit animos, qui omnes promittunt se ulturos tantam in filiam Galliae contumeliam,26 si quando pax ipsis contingat, et continget forte ob hoc ipsum citius. Interim Scoti quid facturi sint, in incerto est, quorum consilia utrovis ceciderint, magnum possunt afferre ad res tam ambiguas momentum.27Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Operam suam quam in avocanda ab electoris Colon[iensis] partibus principe Hassica posuit, recenset Grotius. Gallici quidam motus. Ingravescentia Angliae mala. Nec non contumelia reginae eius illata.