398
Excellentissime et illustrissime domine,
Cum intelligerem viduam Hassicam sollicitari ab electore Coloniensi et aliis circuli Westphalici2 ut se ipsis adiungat neutrarumque sit partium et retineat exercitum et quae tenet oppida, imo et alia ipsi danda, si velit, ad excludendas ex Westphalia vicinisque locis bellantium copias, nec improbabile mihi videretur posse id succedere et si succederet, multum id nociturum rebus et Suedicis et Gallicis atque ei consequens fore ne pacem haberemus tam bonam in commune quam debemus optare, adii comitem Briennium,3 qui nunc demoto Chavigniaco res curat externas, eique exposui ordines Hassiae et bonam consilii eius partem eo ferri ut id praeferatur quod ipsorum res in statu tuto atque tranquillo locare possit.4 Addidi magnum detrimentum illatum principi Hassicae, quod copiae eius, praesertim equestres, inutiles et otiosae detentae essent per tres minimum menses a mareschallo Guebriano, unde factum quod tributa agrorum longius sitorum, ex quibus alendus est - non sufficiente ad id Hassia - exercitus, exigi colligique nequierint. Ad id accessisse quod princeps Arausionensis, ut consocero suo comiti Frisiae Orientalis gratum faceret, ab illis terris Hassicos exclusit, vim maiorem minatus quae ipsius est in manu.5
Dixit mihi comes Briennius ferme eadem ad se scripta a Tuilleriaco, regis apud Batavos legato,6 et se aestimare dandam operam ne princeps optime de communi causa merita se nobis subducat. Attamen non ita pridem datum ei aliquid extra pacta et tenue esse aerarium. Dixi ego scire me depletum per eos qui antehac omnia potuerunt aerarium. Sed apparere ubique magnas opes, nec adeo esse difficile quod privatis superfluit, transferre in publicas necessitates. Agnoscebat hoc verum esse et promittebat operam suam ad efficienda ea quae ex usu esse ostenderem. Non omisi indicare quam praecipites essent occasionum talium articuli, et illud: pecuniam in loco negligere maximum interdum est lucrum.7 Putavi etiam, non quod calvinianis quicquam praeter humanitatis communia debeam, sed quod id ex salute Galliae esse iudicem, officii mei monere eum ut properetur edictum confirmans priora de libertate religionis edicta, ne ii quibus res praesentes non placent, inveniant semper parata factioni alimenta.8 Dixit comes Briennius, ut antehac mihi dixerat dominus Baliolus,9 constitutum iam hoc et putare se hodie in parlamento id
399
in acta relatum iri. Haec mihi, si verbis respondent res, satis placent et spem praebent beati regiminis.Gaudeo etiam missas pecunias10 ad ducem Anguianum, ad principem Thomam, ad Mottam Odincurtium; ad ducem Anguianum etiam militis non parum, et iam in eo esse obsidionem ut per cavas et anfractuosas vias ad urbem eatur. Mottae Odincurtio intelligo nullum obstare exercitum hostilem et adesse ei naves longas novem, mitti alias naves supra viginti ad tuendam maris possessionem. De mareschallo Guebriano nihil habeo certi, sed dicitur ire Constantiam versus. Dux Carolus regit Bavaricum exercitum; quin hic tentet transigendi vias, dubium non est, successus in incerto. Bavarus resuscitavit consilium de coniunctione sui circuli cum vicinis duobus, et quia vicinis principibus non satis est pecuniae ad conferendum quantum opus est alendis XXVI militum millibus, spem fecit praerogandae pro ipsis pecuniae, acceptis pignori oppidis. Ita res semper suas agit senex et tenax et cautus. Pergit in id laborare ut causa Palatina, tanquam semel definita, non perferatur ad colloquia de pace, sed si quid indulgentiae poscitur, ad aulam Viennensem. Et vult [imperator manere Francofurti aut in vicinis locis eum qui nunc habetur conventum,]11 nempe, ut de tributis agatur, nam res iudiciarias vult ampliari, ut post pacem tractentur. At principes, qui totum conventum voluerant transferri in ea loca in quibus de pace agitur, si id obtinere nequeunt, volunt ut saltem ab isto conventu delegati ad pacis negotium eant, qui ea quae agentur omnia conventui per missos aut per literas significent. Audimus praeterea Magontiacensis milites et ministros abiisse e Via Montana,12 metu Guebriani. Darmstadiensem autem landgravium pretiosissima quae habet pignori opposuisse apud iudaeos. Bavaros XXIV Iunii visos apud Billingam; Guebriani milites inter Hohentvilam et Cellam, inde apud Basileam, Hassiacos autem, qui a Gallis discesserant, apud Moenum.
Dantur tam Davausio quam Chavigniaco singulis duodecim scutatorum millia ad comparandum choragium, menstrui scutati bis mille quingenti, praeterea utrique quingenta millia ad impensas necessarias publicae rei causa.13 Longovillanus14 et in antecessum et per menses bis tantum habebit, nobiles secum ducturus non minus quinquaginta et caeterum comitatum ad eum modum.
A Roma abscessere legati Veneti, Ethrusci et alii, papa insalutato. Dicuntur autem damni aliquid fecisse eorum copiae. Loca quae a pontifice eripi poterant, custodientur a Venetis sed in usus communes.
Adversus pecuniae penuriam proponitur hic ut qui aut conduxerunt publica aut quaesturas obierunt, mutuas dent regno MXC millia15 librarum francicarum, quae anno 1645 solvantur cum usura denorum nummorum in centenos sortis. Fit edictum contra dimicationes singulares. Restitutus est in consilium regis Sanctimarcius, reformatae professionis et ob id unum eiectus antehac. Princeps Thomas speratur oppidum aliquod Mediolanensis ditionis aggressurus. Ingolismensis se duci Anguiano adiunxit. Coignaeus nullo pretio, quamvis magno oblato, impelli potest ut cancellariatum, quem antehac apud patruum regis obtinuit, concedat Chavigniaco, qui per ipsius absentiam eo functus est. Dux Nemorosii Vendocinensis ducis filiam ducit. Hautefortiam, quae non in minore nunc est apud reginam quam olim apud regem fuit in gratia, ambiunt multi et magni. Ducis Aurelianensis uxor speratur uterum ferre, sed incertis ex tantillo tempore quo marito adfuit, indiciis.
400
Mittuntur hinc ad Guebrianum decem machinae et quae ad earum usum opus sunt et cohortes aliquae.Deus, excellentissime et illustrissime domine, Sublimitati tuae et res det prosperas et consilia eius dirigat atque fortunet,
Sublimitatis tuae cultor devotissimus,
H. Grotius.
Lutetiae, I/XI Iulii 1643.
Sicilia et ora Italiae a Turca sibi timent habente in mari naves longas LX, galeassas XII. In Scotia dicuntur capti qui regis Britanniae res promovere cupiebant, et armari ibidem XX millia ad tuendam causam parlamentariorum. Pontifex non multo minus quam XXX millia hominum in armis habere dicitur. Si bellum ibi manet, Veneti mari aggredientur oram maritimam ditionis pontificiae, Parmensis et Mutinensis Bononiense territorium et Ferrariense, ubi Centorum oppidum illi obsident. Pontificii contra in Mutinensi territorio ceperunt et depraedati sunt Caesareum, Spilimbertum, Castelnovum. Ethruscus obsessurus dicitur Castilionem ad Lacum. Maior ordo parlamenti in Anglia ad minorem misit conditiones sub quibus cum rege Angliae convenire posset. Minor classis rem prolatat.16 Ivit autem ad regem a regina Franciae regente Gressius.
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Viduam Hassicam partium neutrarum esse velle dolet et meliora ei suaderi curat. Germanorum principum molimina. Politicae quaedam novi regis constitutiones.