eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    6391. 1643 augustus 29. Aan A. Oxenstierna.1

    Excellentissime et illustrissime domine,

    Venit ad me nunquam visus, sed saepe auditus mihi antehac marchio Sancti Chaumontius, clarus a legationibus magnis et ductu militari.2 Videbatur mihi in id potissimum venisse, ut cognosceret quid de pace et de matrimonio reginae nostrae, quam electori Brandeburgico nupturam multus ubique rumor est,3 sentirem. Respondi ita ut responderi solet de rebus incertis. A pace non esse alienos rectores nostros,4 bona ac tuta scilicet, cognosse me ex mandatis saepe ad me datis. Illud de nuptiis reginae obscurum esse negotium. Compertum tamen mihi multos in Germania optare, eae ut nuptiae fiant. Sermonibus multum utrinque variatis, videor mihi hoc ex eo didicisse legatos ad pacem hinc ituros quammaxime sero poterunt, nempe ut interim Gallis tempus sit res ex suo usu aut disponendi aut praeparandi. Dux certe Carolus Bouleium hic habet res agentem suas, palamque vulgat per Germaniam inter se et Galliam convenisse.

    Res intus hic adhuc satis sunt tranquillae nisi quod dux Chaunius, Luinii quondam praepotentis frater, iussus a regina regente dimittere praefecturam Picardiae, ut ea reddatur duci Elboevio, qui ante eam habuit et nunc per sententiam parlamenti Parisiensis adversus ante perperam iudicata restitutus est, non tergiversatur modo, sed et sibi addictum militem introduxit in arcem illis locis praecipuam Ambianensem, ac praeterea imperio reginae quo in aulam vocatur, creditur non obsecuturus, quae res, tam nova adhuc reginae auctoritate, perquam periculosa est. Mombasonia vero, quae ad placandam principis Condaei uxorem ac filiam5 urbe iussa erat excedere, cum in quo erat loco - ab hac urbe non procul - multis procerum praecipue ex Lotharingica domo officiis frequentaretur, longius amota est ad leucam quinquagesimam. Dux Anguianus nondum huc venit, et de Longuii obsidione nihil nunc quidem audimus. Bavarici ad novem millia apud Fortzhaimum sunt. Guebrianus huc venit ad nova accipienda mandata. Dux Carolus quatuor adhuc habet militum millia; ei se sustentant in Palatinatu Inferiore.

    Regem Hispaniae audimus adhuc esse apud Caesaraugustam cum exercitu quindecim millium aut supra; Lamottam Odincurtium Barcinone, ubi parat obsidium Taragonae aut Rosarum. Ad hunc portum euntes Hispanorum naves quinque intercepere Galli, depressere unam. Princeps Thomas Trinum oppidum machinis verberat cepitque lunatum ante oppidum opus. De obsidendo etiam Ponte Sturae rumores sunt, sed incerti. In urbem Trevirorum caesariani ter mille milites iniecere.

    502

    Lamboius libertatem accepit datis vicies quinquies mille thaleris imperialibus Guebriano, cui id concessit regina. Regina videtur, ubi aestus hi desierint, itura ad Fontem Bellaqueum. Misit hinc in Angliam virum nobilem Boisnium, et si spes ibi bene constituendae pacis effulgeat, mittetur eo comes Harcurtius, e Lotharing[ic]a quidem domo, sed de Gallia insigniter meritus. Inter pontificem et eius adversarios bellum geritur Marte ambiguo. Valencaeus Gallus cum bis mille equitibus, peditibus sex mille Padum transiit ad res pontificis firmandas.

    In Anglia res regis invalescunt post captum Bristolium. Cantium ei se addit,6 et Essexius longius quam caeteri providens proponit pacis conditiones, ut sacra constituantur ad eum modum quo sub Elisabetha fuere, quod rex non est recusaturus; ut rex castellorum arciumque custodiam habeat et sacerdotiorum collationem ut antehac, restituanturque in suos honores qui ideo demoti sunt quod regias partes sint secuti. Magna pars et superioris et inferioris classis non abhorrent ab his conditionibus, sed civitas Londinii, id est magistratus ibi contra leges facti, intercedunt. Pontificii Angliae, si Scoti adversus regem veniant, offerunt se contra ituros cum L aut LX millibus.7 Ea res, si nihil aliud, gratiam illis magnam apud regem parabit. Audimus et ad Novum Castellum naves ex Dania advenisse cum multo apparatu bellico. Nunc, cum Bristolium in regis sit manu, advectiones erunt faciliores.

    Opto, excellentissime et illustrissime domine, Sublimitati tuae res et consilia prospera,

    Sublimitatis tuae cultor devotissimus,
    H. Grotius.

    Lutetiae, XIX/XXIX Augusti 1643.

     

    Galli alias etiam Hispanorum naves in mari ad Catalaniam dicuntur persequi. Pontificii milites et Pievam obsident et cum bis mille equitibus, peditibus sexies mille in Polesinam irrumpunt. Chaunii controversia componitur, data ei praefectura Arvernorum. Et Mombasoniae reditum a regina impetrarunt princeps ipse Condaeus et eius uxor, quos laesisse dicebatur. Londinii in Anglia ingens fuit mulierum seditio contra Pimium et alios a pace alieniores.8 Regii ibi milites etiam Dorcastrum, Waimuthum, Polam, Southamptonum9 cepere.

    Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Rumor qui de pace et matrimonio reginae Christinae increbuit. Varia bellandi fortuna Gallorum, Britannorum et Italorum.

    Notes



    1 - Tekst naar copieboek Dresden, Sächs. Landesbibl., C61, 156; gedrukt in Oxenst. Skrifter 2. afd., IV, p. 328 no. 495. Afschrift ook in copieboek Leipzig, UB, ms. 2633, f. 101. Zie voor een andere overlevering van de brieftekst, Grotius' brief aan Johan Oxenstierna (no. 6392).
    2 - Begin mei was er even sprake van geweest dat Melchior Mitte de Chevrière-Miolans, markies van Saint-Chamond (Chaumond), deel zou uitmaken van de Franse delegatie ter vredesconferentie; zie no. 6198.
    3 - Koningin Christina van Zweden ging niet in op de avances van keurvorst Friedrich Wilhelm van Brandenburg. In 1646 huwde de keurvorst de oudste dochter van Frederik Hendrik; vgl. no. 6378.
    4 - Onderstaande berichten komen ook voor in Grotius' nieuwsbrief aan Nicolaes van Reigersberch dd. 29 augustus 1643 (no. 6390).
    5 - Charlotte-Marguerite de Montmorency, prinses van Condé, de moeder van Anne-Geneviève de Bourbon, hertogin van Longueville, die in opspraak was gebracht door de salonpraatjes van de hertogin van Montbazon.
    6 - Zie no. 6354. Koning Karel I nam de tegen het Parlement in opstand gekomen inwoners van Kent te laat in bescherming (CSP. Ven. 1643-1647, p. 13 en p. 16).
    7 - Initiatiefnemer was William Cavendish, graaf van Newcastle (Gazette 1643, no. 106, dd. 22 augustus 1643).
    8 - Op de ‘humble petition of the Lord Mayor, aldermen, and commons of the city of London’ volgde twee dagen later ‘as a counterpoise’ een verzoekschrift van ‘many civilly-disposed women’. Toen de dames deze petitie aan een comité uit het Lagerhuis aanboden, gingen in het publiek stemmen op die riepen: ‘give us those traitors that are against peace, that we may tear them to pieces: give us that dog Pym, etc.’ (The Parliamentary History of England III (1642-1660), kol. 160-161).
    9 - De steden Dorchester, Weymouth, Poole en Southampton. Het bericht van de inname van Southampton liep op de gebeurtenissen vooruit.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]