Illustrissime domine,
Intellexi ex filii mei literis quantum Illustritudini vestrae debeat, summis et hoc tempore ei maxime necessariis ab ea affectus beneficiis,2 pro quibus si quid possim Illustritudini
633
vestrae et ei caris gratum facere, foret id mihi gratissimum. Certe virtutes eius summas ubique praedicare non desinam, neque me ipsi tantum, sed et propter ipsam nomini Rhaetico constituam debitorem. Cuius causam egi aliquoties et agere non desinam, occasione data, apud ministros regios, nihil magis optans quam ut constet ei moribus antiquis fundata libertas.Eroque, illustrissime domine,
Illustritudini vestrae obsequentissimus et inservire semper paratissimus,
H. Grotius.
Lutetiae, 20 Octobris 1643.
Adres (volgens de uitgave der Epist. en de copie te Den Haag): Ulyssi Salis.