Nobilissime et amplissime domine,
Literas quidem a Nobilitate vestra accepisse me memini, proque iis gratias ago, sed nullas accepi quibus non illico, ut mos meus est, responderim.2 Misi autem literas ad Hamburgensem mercatorem Verportium,3 qui omnes meas hactenus, quantum discere potui, optime curavit, quare miror si istae ad Nobilitatem vestram interciderint.
Intellexi ex nobilissimo domino Siraumontio4 et Suediae statum et Nobilitatis vestrae in me impensam benevolentiam. De utroque gaudeo; per hanc vero etiam obligatum me profiteor et occasiones optem dari per quas tester mutuum affectum animi mei, et quamdiu aliter non potero, ostendam eum in percolenda omnibus modis amicitia eius quem Nobilitas vestra mihi tantopere et quantum iudico non supra meritum commendat.
Deus, nobilissime et amplissime domine, Nobilitatem vestram servet in rebus prosperis patriae bono,
Nobilitati vestrae servire paratissimus,
H. Grotius.
Lutetiae, 4/14 Novembris 1643.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Rosenhan.
Bovenaan de copie te Den Haag: Rosenhanio.