494
Excellentissime domine legate,
Quamvis, cum ad duas meas novissimas non libuit Excellentiae vestrae quidquam respondere,2 de officiis gratioribus cogitans supersedendum potius eo ratus sim, quo inter tot curas Excellentiae vestrae tantum esse molestus possem, abeunte tamen nunc intimo amico, nobilissimo domino Siremontio,3 qui qua veneratione Excellentiam vestram respiciam, quibus laudationibus apud populares meos colam, durante hac annua coniunctione optime didicit, eo o[p]portunius me Excellentiae vestrae commendatum iri credidi, si simul ac viva voce illius et hisce literulis officia [a] me deferrentur. Igitur, neque novis hinc nuntiatis cum eo qui omnium gnarus singula quaeque indicare potest, neque commendato amico, quem animi dotes et nunquam ignota virtus apud omnes et imprimis eruditos abunde commendant, id saltem statui hac vice Excellentiae vestrae certificare, quod ut divinae Excellentiae vestrae doctrinae admirator et virtutum cultor, ita Excellentiae vestrae obstrictissimus et officiosissimus sum servus,
Gustavus Rosenhane.
Stokholmiae, 15 Augusti 1643.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 8 Nov.