Excellentissime et illustrissime princeps,
Cum semper inclitae domus Hassicae observantissimus fuerim, Celsitudinis autem vestrae virtutes et noverim et fecerim maximi, nihil mihi gratius accidere potuit quam a Celsitudine vestra accipere tam benignas literas. Ornavit hoc beneficium sua comitate vir nobilis Siraumontius,2 cuius consuetudo mihi longe gratissima est.3 Nihil autem mihi unquam erit suavius quam si in mandatis ipsi negotiis aut re aliqua alia inservire et utilem praestare operam possim Celsitudini vestrae, nihilque tam grave imponi mihi poterit quod
686
non inferius existimem ipsius meritis et ea constantia quam fulgentissima domus Hassica in fovenda regni Suedici amicitia ostendit. Cum vero etiam in regiam Suediae familiam Celsitudo vestra per sponsalia inserta sit, ea ut plenum felicemque eventum sortiantur et Suediae et Hassiae bono, Deum precor, cui, excellentissime et illustrissime domine, Celsitudinis vestrae curam resque omnes unice commendo,Celsitudinis vestrae mancipatissimus devotissimusque,
H. Grotius.
Lutetiae, 4/14 Novembris 1643.
Adres (volgens de uitgave der Epist. en de copie te Den Haag): Landgravio Frederico van Hessen.