Illustrissime domine,
Multas simul debeo gratias Excellentiae vestrae pro amicissima epistola scripta 22 Februarii, pro rationibus meis transmissis2 et pro iis quae ipsius iussu mihi septimo quoque die nuntiantur.3 Spero illustrissimum baronem Oxenstiernam brevi Osnabrugae fore.4 Tunc ad Excellentias vestras communiter scribam.5 De controversia Danica nihil in
236
publico locutus sum, quia res maioris momenti est quam quae sine mandatis specialibus tractari debeat.6Hic magna flant de quatuor magnis exercitibus, in Italia, in Catalania, in Alsatia, in Picardia, sed initia adhuc tenuia sunt et lenta.7 Videntur hi sperare tutos se ab hostibus fore,8 quod eorum partem in se tracturus sit Ragotskius, partem Danus ad se advocaturus.9 Gaudeo legatos Gallicos Excellentiae vestrae scripsisse ut oportet.10 Magnos processus nobis nec Galli optant, nec Batavi.11 Osnabrugam venturos arbitror e Germania electorum legatos, non et aliorum principum aut etiam civitatum.12
Deus, illustrissime domine, Excellentiam vestram bono publico servet,
Excellentiae vestrae serviturus semper,
H. Grotius.
Lutetiae, 19 Martii 1644.
Dominus Marinus flebiliter queritur se ab annis quatuor pecunias non accepisse;13 est autem exul ac proinde impar longis impendiis.14
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Joanni Salvio.