Vir illustris,
Literas Illustritatis vestrae et eloquenter et prudenter scriptas accepi pariterque doleo, cum iam prope esse pax speraretur, novos motus exsurgere, nam et Ragotskius cum magno exercitu in Hungariam irrupit.2 De Danica controversia, quae nunc per omnem terrarum orbem magnam dat sermonibus materiam, ideo ex Suedia nihil accepi,3 quia et bis a Danis intercepti sunt literarum ex Suedia fasciculi, neque ex eo aut terra aut mari certa via mittendi literas constitui potuit. Aliunde tamen accepi undecim causas, quas Illustritati vestrae mitto. Inter has praecipue mihi videntur laesa foedera in facto Orisundae et arcanae conspirationes cum Polono et Moscovita.4 Certe quin regina Suediae, satis occupata bello Germanico, haec insuper arma non nisi summa necessitate compulsa susceperit, dubitari non debet.
Legati Galli incipiunt se movere ad paci cudendae destinatum locum,5 quo si venerint, etiam illustrissimus dominus baro Joannes Oxenstierna se transferet Osnabrugum.6
Illustritati vestrae pro benignissimo in me affectu gratias ago ac spondeo vicissim quaecumque a me proficisci poterunt,
Illustritati vestrae addictissimus,
H. Grotius.
Lutetiae, 29 Martii 1644.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Guldensternio.