eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    6822. 1644 april 19. Aan G.J. Kütner.1

    Illustris domine,

    Benevalentiam illustris Dominationis vestrae, nullo meo merito provocatam, olim quidem verbis amicissimis, nunc vero et amicissimis literis et amicissimis rebus cognovi.2 Quid enim parenti dulcius quam ex bellica calamitate filium quamprimum recipere. Itaque praestitit illustris Dominationis vestrae fortuna materiam beneficii, qua vix ulla maior esse poterat. Ipsius vero ea fuit generositas, ut oblatam avide arriperet. Quapropter ago gratias quantas magis mens humana concipere quam lingua eloqui valet. Eritque hic animus semper eius muneris debitor. Quodsi quando aliqua alicunde enascatur occasio, per quam quod nunc animo includitur rebus enitere possit, tunc me tam felicem

    338

    putem quam infelix fui cum filius caperetur. Hoc dum exspecto, id agamus ambo quantum vires nostrae assequi possunt, ut et captivitates eiusmodi et mille alia bellorum mala e christiano orbe quovis alio migrent. Quod ut obtineatur, neque laboribus apud homines, neque precibus apud Deum parcam. Aderunt nobis ad hanc rem suis quoque gratissimis Deo precibus viri religiosissimi et doctissimi omnique reverentia digni, dominus Vervaux3 et dominus Balde,4 quibus satis intelligo quantum debeam utrique, quod ad libertatem filii mei opitulatores fuere. Domino Balde praeterea pro odis suavissimis et Silvarum amoenis, quibus unice delector. Haec in antecessum dicta sint, nam ipsis oportuno tempore gratias agam, aut si potero referam.

    Deus, illustris domine, et illustrem Dominationem vestram et omnes ei caros incolumes florentesque praestet,

    illustri Dominationi vestrae devotissimus servus,
    H. Grotius.

    Lutetiae, 19 Aprilis 1644.

    Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Ketnero.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 725 no. 1660. Antw. op nos. 6741 en 6742.
    2 - Op het bericht dat zijn jongste zoon Dirk in Beierse krijgsgevangenschap was geraakt, stelde Grotius zich in verbinding met de Beierse hofraad Georg Johann Kütner, van 1622 tot 1632 resident van hertog Maximiliaan I te Parijs: zie nos. 6658-6660.
    3 - De Beierse jezuïet Johann Vervaux (1585-1661), biechtvader en diplomatiek vertrouwensman van de hertog (ADB XXXIX, p. 638).
    4 - In zijn brief van 4 maart (no. 6741) had de jezuïet Jacob Balde de ongelukkige vader getroost door hem een exemplaar te schenken van de Sylvarum libri VII, München 1643.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]