192
Excellentissime domine,
Hoc puncto temporis liberationem filii sui Diderici gratulabundus accepi.2 Legi et litteras quibus id poscebatur a patre. Consilio precibusque iuvi, ut restitueretur. Ex quo spectavi Christum patientem, ab Hugone Grotio scriptum,3 caeterae paene mihi omnes tragoediae viluerunt. Hanc amo, hanc in oculis et animo fero. Gravissimum thema fidei nostrae acerrimo iudicio subegit in numeros; sermonis efficacia et suavitate, priscis, si redirent, admiranda. Auribus me nil dare, neque tempori servire, argumento sunt Musae meae Cingarae libro V Sylvarum, ode 19, multo ante captivitatem filii scriptae.4 His initiationibus illectus incomparabili viro et quem Daniel Heinsius pro merito laudare desperat,5 lyrica mea offero, nuperrime edita. Cur non fusissimam oden de Grotio catholi-
193
co inserui? Cur me hoc celavit Apollo? Offero nihilominus tenuis citharae laceratam compagem, animo rituque quo Phoebo quidvis a piis consecrari solet. Nos conamur, alii possunt. Malo tamen a docto corrigi quam ab imperito laudari.Ita me superi ament: Grotii ingenium, iudicium vimque et florentem sine invidia facundiam amavi semper, alii ex societate nostra mecum, me suadente.6 Utinam tam felix ego historicus Bavariae fiam quam ipse in Gallia politicus et magnarum rerum procurator est. Gaudeo occasionem me nactum esse quod sentio, significandi. Ut divina providentia ludet in orbe terrarum! Illa ipsa, quae in Christi patientis prima scena sibi omnia ante oculos obiecit,7 etiam Grotium ad romana castra ex Batavicis et arminianis transiturum. Ut iuvat memorare bellorum vices sortesque, et nexus latentium causarum quibus in notitiam devenimus personarum. Inclaruistis etiam in captivitate, filius ac pater. Fatale vobis est feliciter capi! Fortuna aliquorum quandoque in custodia est, ne elabatur. Quid praeferam? Olim maritum liberavit uxor, modo filium pater. Genitorem captivum arca litteraria coniugis, gnatum littera parentis exsolvit.8 Agnosco patris studium, laudo uxoris ingenium, utrumque Hugone Grotio dignum; un‹i›us nisi fallor utrumque fecit: unus idemque patris studium nunc implevit, uxoris ingenium olim accendit.9
Vale, vir doctissime,
Excellentiae suae servus in Christo,
Jacobus Balde S.J.
Monachii, 4 Martii anno 1644.
In de marge staat: Jakob Balde, jesuït en vortreffelijk Latijnsch dichter.
En in dorso: Exc. viro Hugoni Grotio, coronae Sueciae ad christianiss. regem oratori.