Mi frater,
Carus mihi esse debet domini Graswinckelii liber,2 cum vectura eius non multum ad me pertinentis steterit undecim florenis et XIV assibus.3 Itaque ut fructum aliquem properatae missionis perciperem, statim eum legi. Laudo eius diligentiam, quam et aliis libris ostendit, conquirendi omnia quae ad argumentum susceptum pertinent. Scribit etiam Latinius quam alii plerique apud vos.4 Admiscet dicta quaedam elegantiora. Sed durius Monodum tractat quam eius dignitas et rerum peritia ferant. Neque vero Monodus5 defendit plane improbabilia. Verum est Venetos ab satis longo iam tempore anteha-
301
beri Sabaudo. Ac non minus verum est olim hanc rem iuris fuisse controversi. Deinde ius Venetorum in Cyprum6 multas recipit disputationes. Quodsi Veneti etiam nunc id tenerent, tenerent ut feudum olim Mammelucorum, deinde Turcae,7 non vero plenissimo iure. Creta et Corcyra regna fuere, sed Ulyssis temporibus.8Davausium puto nihil egisse sine mandatu nisi forte singulas voces ad obrussam revocantur.9 Latio ego constitui non respondere,10 quanquam uber est materia. Non puto eum ita esse formidabilem, ut nemo contra eum hiscere audeat. Quodsi nemo ibi est qui pro me vel minimum laboris suscipere velit, ego vicissim eos non magis curabo quam Scythas aut Sarmatas.11
Arnaldius iterum prorepit. Crimini illi datum quod contra iesuitam scripsisset12 et quod putat non delinquere eos qui ob criminum veterum conscientiam semper a communione abstinent; imo etiam venialibus culpis addictos putat recte facere si abstineant et alia eius generis. Nocuit antiquus rigor, cui iam pares non sumus, ait ille.13 Princeps Condaeus14 - nam et is hac de re scripsit, sed nomine non addito - existimat hucusque ita creditum, si quis peccata confessus propositum habeat iis abstinendi et implendi quae praecepit paenitentiarius, eum iam tum moraliter certum esse se esse in statu gratiae et bene facere si communicet. Regina15 Sorbonae iudicium super his rebus exqui-
302
rit.16 Existimant autem et parlamentum et Sorbona17 contra leges esse subditum regis extra regnum ire cogi, recente adhuc memoria de abbate Dub[o]ysio,18 qui cum Romam ire iussus esset sui purgandi causa, illico in carcerem coniectus fuit. Quare cum Arnaldus, vir vitae in qua infestissimi nihil possint reprehendere, annum agens XXXVI, se subiiciat et sedis romanae et episcoporum catholicorum et nominatim archiepiscopi Parisiensis19 et Sorbonae iudicio, ut cognoveris ex acto quod at te misi,20 potest eius causa sic, adhibitis etiam quos pontifex delegaverit, cognosci. Ego sicut faveo veteres satisfactiones restituere cupientibus, ita video plerosque eos qui Arnaldo favent esse iansenianos, id est, in praedestinatione calvinistas. Prodiit nuper libellus contra Praedestinatum a Sirmondo editum. Eius auctorem alii putant Arnaldum,21 alii Blondellum reformatorum ministrum.22Pax inter pontificem et contra foederatos signata est.23 De filio maximo natu quid futurum sit videbimus. Pridem enim nihil ab eo accepi.24 A Diderico nihil habeo ex quo in Fuggerorum arcem deductus fuit.25
Addam et hoc de Venetiis. Civitas eorum neque ab Attilae est neque a Gothorum temporibus, sed ab iis cum Langobardi pleraque Italiae tenuere. Et tunc paruerunt imperatoribus Graecis.26 At postquam contra eos Franci se imperatores dicere coeperunt,
303
cum possent cui vellent accedere, utrique illos maluerunt esse medios, et sic in possessionem venere libertatis suae. Postea multi principes et civitates libertatem arripuere, dum aemuli inter se reges Germaniae et Galliae malunt eos neutrarum esse partium quam iis quos oderant accedere.27 Sic etiam episcoporum Traiecti et comitum Hollandiae certamina locum fecere novis dominationibus.28 Fuisse autem sub Ostrogothorum imperio insulas Venetas satis manifestum est ex Cassiodoro,29 etiam nolente domino Graswinckelio.Deus te, tuam tuosque ac nostros servet,
tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
9 Aprilis 1644.
Elector dux Bavarus acceptis literis meis Didericum filium iussit ire quo vellet, dum prius cum praefecto castrorum in cuius erat manu de pretio militari more conveniret. Itaque brevi hic futurum puto, pauperem, inopem, rebus omnibus exutum. Ita nos undique in magnas impensas damnamur. Ἐκδόσεις meas omnes30 eo magis tibi commendo quo magis fugit aetas. Cum videam eos qui ex Batavis ad me scribunt aut Excellentiae titulum non dare, aut non constanter dare,31 ut legatis regum dari solet, rogo commoneas ne ad me scribant, sed si quid scitu dignum est ad uxorem meam. Ego enim non respondebo. Excipio proximos nobis.32