Mi frater,
Videris mihi hinc stare, inde causam dicere. Excusas inimicos de iis super quibus nemo hic eos excusat; me accusas de iis de quibus nemo me hic accusat, nec puto accusabit quisquam extra Hollandos vestros. Non aequum est ut ego aut libertatem meam aut dignitatem aliorum commodis subiiciam.2 Inscriptiones tuae ad me honestae sunt, sed sunt qui veniunt ab aliis aliter instituti. De industria res agitur, et Suedi, ad quos hoc pertinet, mihi succensent. Quare rogo in posterum, si urgearis, des literas ad uxorem; postea ego videro quid mihi faciendum sit. Interim velim scire editionibus nostris quid
761
obstet, ut deliberem quid agendum sit.3 Abit aetas et periculosum est aliquid tale heredibus relinquere.Filiorum meorum maximus apud Venetos est,4 et nescio an quid transacturus sit, exortis novis difficultatibus circa dilectus apud Rhetos et Helvetios. De minimo in magna sumus sollicitudine. Scripsit ad nos 19 Novembris, capta Rothwila, ex castris ad eam urbem. Sed ex eo tempore tot ad Detlingam partim caesi, partim dediti, tot capti ad Memmingam, tot in fuga interfecti, dissipatus omnis exercitus in magna nos tenent formidine.5
Forte hae clades Gallos facient ad pacem proniores. Quos adducit vicecomes Turenae6 pauciores sunt quam ut supplendae huic cladi sufficiant. Quod seorsim divertunt Davausius et Servianus7 id non extra morem est, magnus enim est et huic et illi comitatus. Opipare exceptum gaudeo. Goringius pro rege Angliae clam in urbem venit8 praetentandis vadis; mox solenni more intrabit. Offensi fuere parlamentarii, quod in scripto comitis Harcurtii comprehensum esset scire velle quae eos causa ad arma egeri‹n›t, ut ea componi possint ex legibus et moribus antiquis. Id vero minime placet episcoporum eiectoribus.
Tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
Lutetiae, 12 Decembris 1643.
Rogo me commendes uxori. Liberos et amicos saluto. Velim scire an spes sit fore ut recudantur apud vos Parthenius9 et Praedestinatus.10 P. 26, linea 7 Dissertationis alterius de Americanis gentibus explicatius poni velim: ‘Pari modo, id est quaerendo.’11