774
Mi frater,
Gratias ago pro memoria rerum mearum et editionum maxime.2 Antequam poematum reliquiae edantur, transmittam Aureum carmen Pythagorae3 et Euripidis Supplices Latine.4
An pax hic serio optetur dubito, sed possunt multa evenire quae tergiversantes impellant. Filius meus natu maximus Venetiis adhuc est, nec adhuc cognovi an cum Venetis certi aliquid pepigerit.5 Minimum noti plerique suspicantur esse captum apud Bavaros.6 Scribuntur enim, cum Ditlinga capta est, capti adiutores castrenses quatuor. Ipse postremum ad nos scripsit, cum Rothwila a Gallis caperetur,7 quae nunc ab hostibus recepta est. Duces dimissi, milites transire coacti ad partes adversas.
Coliniacus, marescalli Castilionaei filius,8 Lestradium misit ad ducem Guisium, eum ad pugnam provocans; nec excusavit Guisius, cui domesticus nobilis adiutor fuit, Coliniaco Lestradius, iunctus ei longinquo sanguine. Bis cecidit Coliniacus, et exarmatus a Guisio et plano ensis verberatus est cum monito, caveret in posterum principes provocare. Haec res et ex dissidiis ante natis originem habet et timendum est, ne novis dissidiis det causam. Dux Aurelianensis valde Guisio favet, cuius sororem antehac, nunc vero consanguineam in matrimonio habet. Coliniaco favet dux Anguianus.
Apud vos9 nisi et mandata quae data sunt legatis ad Foederatorum Conventum et iurisiurandi formula defenditur, erunt in periculo qui gravibus malis remedia adferre voluerunt. Ego eis, tibi, uxori, liberis precor optima omnia,
tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
19 Decembris 1643.
Solidius quam quisquam antehac in tertio tomo tractavit Petavius quaestionem totam de libero arbitrio,10 ita ut nihil sit quod ad diligentiam eius adiici possit. Tractavit etiam historiam de Pelagio et semipelagianis.