Frater optime,
Perperam facis, quod mihi aliam quam aut sustinui aut sustineo induas personam: ego nullam mihi accusationem sumsi. Illud egi ut meam eorumque quos tibi commendavi causam defenderem,2 qui si meum praescriptum excessere, causam non dico. Sed cur
791
noxios et innoxios uno involvas crimine, cur inimicos ab amicis et consanguineis non distinguas, cur errorem aut stuporem potius excusare non possis, nescio. Interea facile in posterum monitis parebo, et litteras si qui petent amici, ad uxorem dabo, imo et in eo satis parcus ero.De editionibus tuis scripsi antehac.3 Parthenii exemplar a te acceptum misi ad Blavium,4 ut iuris faceret publici, quod ille mihi remisit dicens exemplaria aliquammulta a se e Galliis petita. Praedestinatus etiamnum est in manu domini Utenbogardi.5 Ut Latine hic recudatur, futurum non puto, Belgice forte prodibit aliquid.6
Ubi quid certi de maiore vei minore filio intellexeris, rogo id perscribas;7 valde enim me ea res cruciat, imprimis vero illa quae in litteris tuis de fortuna minoris est incertitudo.
Harcurtium nihil fere promoturum in negotio Britannico multi hic iudicant. Nostri legati, qui eo discessum iam iamque promittunt, moras nectere incipiunt,8 ita ut parva illic concordiae spes sit.9 Ordines Foederati reipublicae Venetae nolunt cedere,10 quae et ipsa res turbellas dare apta est. Galli nondum abituriunt. Veneto Contareno, qui Monasterii est,11 vix ulla spes manet. Deus pacis auctor pacem nobis aliquando largiatur et piorum votis annuat. Satis diu hoc saxum volvimus. Eius tutelae te tuosque commendare non desinam.
Vale,
tibi obsequentissimus frater,
Guilielmus Grotius.
Raptim. Hagae, XXI Decembris 1643.
Cartesium vidi heri, qui et te cum legato aliquo salutasse se narrat.12 Est vir multae humanitatis et modestiae. De doctrina res nota est.
792
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 30 Dec. 1643.
En in dorso: 21 Dec. 1643 W. de Groot.