Frater optime,
Orationem Davausii iam acceperis ea qua habita est lingua, nam postea etiam Belgico sermone impressa est.2 Foederati Ordines dicunt sibi ex postremis e Gallia litteris constare a rege et regina actum eum non probari, neque se ita mandasse.3 Et sane ista beneficiorum in patriam collatorum commemoratio nimia est et exprobrationem sapere videtur; postulata vero, ut sapientiores iudicant, intempestiva, cum certum sit vix centesimum romanensium bonum civem et bene erga rempublicam nostram animatum esse. Quodsi ex maiore libertate mutationem quis speret, cogitandum est eam spem certum non habere fundamentum, praesertim in iis qui de regis Hispaniae in has provincias iure
271
etiamnum durante persuasi sunt, atque ita nihil cum reipublicae periculo facile novandum.De Latio quid constituere velis expectabo,4 nam ut hic aliquis reperiatur qui eum pro meritis tractet frustra expectaveris.5 Cur Arnouaeus a regina Romam ire iussus fuerit,6 cur se clerus et parlamentum opposuerit, ex litteris tuis cognoscere non potui, quare eius rei merita latius discere avebo. In ecclesia romana serio cogitari de restituendis publicis paenitentiis et differenda in secretis confessionibus absolutione laetus intelligo; illud male me habet quod reformatorum coetus alicubi claudi, ubique vero libertatem accidi audio, nequedum ille modus est uniendi ecclesiam.
Hic iam nihil fere habemus Conventu Ordinum in duas septimanas intermisso.7 Post id tempus de rebus Suedicis et Danicis aliquid statuetur. Pacem in Italia factam intelligimus,8 quo magis de filii maioris negotio sumus solliciti.9 Dissertationem Graswinkelii de iure praecedentiae,10 etsi magnam satis, quia publicam tractat controversiam per nuntium mitto, de qua iudicium tuum expectabo. Interea et ipse percurram, nam nunc primum accipio exemplar.
Deus te, tuam, tuos sospitet. Vale,
tibi obsequentissimus frater,
Guilielmus Grotius.
Hagae, XXVIII Martii, postridie natalis tui anni 1644.11
Jacobus Laurentii12 contra medicorum regulas postquam satis evomuit vivere desiit.
Adres: A monseigneur/monseigneur l'ambassadeur de Suede, à Paris.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 6 April.
En in dorso: 28 Martii 1644 W. de Groot.