Illustrissime domine legate,
Magna cum voluptate legi quae reposuisti obtrectatori.2 Eamque dissertationem tuam recudere parat Blauwius.3 Caeterum metuo ne alicubi vel amanuensis tui vel typographi incuria pro ‘octogesimo’ irrepserit ‘octavo’. Paginam exprimerem, nisi exemplar meum
715
Blauwius haberet.4 Sed locus est ubi agis de bombardarum usu apud Venetos, qui ut nunc editum refertur ad annum millesimum trecentesimum octavum, quo tempore nec Germanis notae, ut quae demum quinquaginta quasi annis post fuerint inventae, nempe anno 1354, ut traditum Hieronymo Ziglero.5 Guido tamen Pancirola repertas ait anno 1378. Sed homo Italus putavit mox ubi repertae, usos6 iis Venetos. Verba eius sunt libro II de Novis repertis, titulo XVIII: ‘Tormenta illa bellica, quae bombardae dicuntur, inventa fuerunt a Germano quodam circa annum Christi 1378. Eaque primum usurpatae fuerunt a Venetis cum Genuensibus ad Fossas-Clodias confligentibus, quas hi suo conabantur suo subiicere dominio, quibusvis pacis conditionibus spretis’.7 Convenit alter Italus, Platina in Pontificum historia. Nam ait sub Urbano VI esse inventas, qui sedere coepit anno 1378 ac undecimo post anno obiit.8 Alii Italorum, ut Blondus9 et Polydorus Virgilius,10 biennio post volunt repertas, anno nempe 1380. Ac sic etiam in Chronologia sua Ubbo Emmius.11 Sed Germanis antea in usu. Nam Lovanienses usurparunt adversus Flandros anno 1357 easque12 duodecim habuere ac ‘donderbussen’ appellarunt, ut ex Petri Divaei Brabanticis13 scimus. Anno 1360 usurparunt Lubecenses, ut est in Chronico Slavico, quod Adamo Bremensi subiunxit Lindenbrogius.14 Anno 1374 Hollandi iis oppugnarunt Gildenburgum,15 temporibus nempe Alberti Bavari, ut est in chronico manuscripto - chronicon id716
scriptum temporibus dominae Jacobae - quod habet filius Matthaeus.16 Verba sunt: ‘Ende alsoo dat niuwe werc Gildenburg begonde te genaeken, schoten die van den huyse daerop soo met eenen donderbusse, daer sooseer af quetsede dat sij niet van ut den huyse gebrengen en conden’.17 Haec satis refellunt Italos, qui arbitrantur demum inventas anno 1378 vel 1380 - scripsi et hac in re in Oratoriis nostris,18 sed perperam sum Italos secutus, quod postea demum comperi -, nempe quia tum demum Veneti usurparint. Interim manet demum inventas anno 1354 ac proinde, cum de Venetis sermo, annum quo usi esse 1380.Haec ego cum hisce lituris, illustrissime domine, Excellentiae tuae non ausus fuissem mittere, nisi iam instaret nona qua abit tabellarius et scire averem, annon in nova editione velis reponi ‘octogesimum’ pro ‘octavo’. Verbo si filio significes,19 is quamprimum me faciet certiorem. Caetera proximis literis.
Illustri heroinae et toti Excellentiae tuae familiae salutem,
Excellentiae tuae obstrictissimus,
G.J. Vossius.
Anno 1643, 23 Novembris.
Adres: Illustrissimo et incomparabili viro Hugoni Grotio, serenissimae reginae et regni Suecici legato ordinario ad christianissimum regem. Lutetiam Parisiorum.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 2 (Dec.)
En in dorso: 23 Nov. 1643 Vossius.
Illustrissime domine legate,
Magna cum voluptate legi quae reposuisti obtrectatori. Eamque dissertationem tuam recudere parat Blauwius. Caeterum metuo ne alicubi vel amanuensis tui vel typographi incuria pro ‘octogesimo’ irrepserit ‘octavo’. Locus est, ubi agis de usu bombardae apud Venetos; unde acceperint Turcae. Paginam exprimerem, nisi exemplar meum Blauwius haberet. Historia sic habet:
Anno 1354 Bertholdus monachus reperit bombardas; sic Hieronymus Ziglerus in Illustrium virorum historia.
Anno 1357 Lovanienses bombardis adversus Flandros usi, easque21 duodecim habuere ac ‘donderbussen’ appellarunt. Sic Petrus Divaeus in Rebus Brabanticis.
717
Anno 1360 Lubecenses praeparasse eas, e Chronico Slavico probat in Geldricis suis Isaacus Pontanus.22 Id Chronicon a Lindembrogio subiunctum Adamo Bremensi.
Anno 1374 Hollandi iis usi in oppugnatione Gildemburgi, temporibus nempe dominae Jacobae. Verba chronici - quod hactenus ineditum filius Matthaeus habet - sic sonant: ‘Ende alsoo dat niuwe werk Gildenburg begonde te genaeken, schoten die van den huyse daerop soo met eenen donderbusse, daer 't sooseer af quetsede dat sij 't niet van ut den huyse gebrengen en conden.’
Anno 1378 vel 1380 Veneti primum usi contra Genuenses in conflictu ad Fossas-Clodias. Unde et Itali tum primum inventas credidere. Sane Guido Pancirola de Novis repertis, libro II, titulo XVIII sic scribit: ‘Tormenta illa bellica, quae bombardae dicuntur, inventa fuerunt a Germano quodam circa annum Christi 1378. Eaque prima usurpata fuerunt a Venetis cum Genuensibus ad Fossas-Clodias confligentibus, quas hi suo conabantur subiicere dominio.’
Sub Urbano Octavo [sic] anno 1380 repertam ait Platina.
Nempe quia Veneti anno 1378 et 1379, vel iuxta alios 1380, usi sunt, eam tum demum repertam, uterque ille Italus prodidit. Interim illud extra controversiam manet, Venetos si non anno 1378, saltem 1380 iam usos esse. At ante annum 1354 repertam nemo putavit, nedum tum Veneti acceperint a Germanis. Quare existimo, ubi nunc est, pro ‘millesimo trecentesimo octavo’ in autographo fuisse ‘millesimo trigesimo23 octogesimo’, ac sic reponi debere cum dissertatio recuditur.
Utrum responsurus sit Latius,24 tantum abest ut sciam, ut non arbitrer adhuc dissertationem tuam vidisse. Est hic iuvenis eruditus, discipulus Petavii,25 antea minorita, qui libellum edet de eodem argumento. Sed hic contendet Americanos esse a Phoenicibus. Nempe ut quemadmodum Carthago, eorum colonia, et Gades bonaque pars Hispaniae possessa, ita et hi Americam tempestate vel aliter fuerint delati. Pro se afferet quae de Atlantide Plato, item alia ex Aristotelis Auditionibus mirandis, Diodoro Siculo, Plutarcho.26 Sed suam sententiam dicet; alios non nominabit, nec refellet.
Opschrift in de copie te Oxford, in de Vossii Epist. en de Vossii Op. Epist.: Ill(ustrissimo) v(iro) Hug(oni) Grotio.