Magnifice et generose domine,
Scripsi ante octo dies2 de certamine navali,3 addito tum literis meis apographo litera(rum) secretarii cuiusdam. Exinde adve(nerunt) etiam literae domini Flemmingii, non quidem ad me, sed ministrum quendam regiae Maiestatis.4 Earum quoque exemplar adiungo,5 ut videatur quam congruant veritati quae antehac sparserant Dani de sua victoria. Archiepiscopus Bremensis Glucstadii est.6 Aegre id ferre dicuntur ordines Bre-
627
menses atque ideo nunc cum nostratibus de certo subsidio militi pendendo tractare dicuntur.7 Rakocii fortun(am) inclusae edocent.8Quibus Magnificentiam vestram ca(elesti) favori commendo, maneoque,
Magnificentiae vestrae ...
In dorso staat: Osnabrugae, die 25 Iulii anno 1644. Ad dominum Hugonem Grotium. J.O. Axelii.