Clarissime domine,
Epistolae meae non sunt elaboratae, ut eorum qui suas edere volunt, sed sunt speculum minime mendax et fidei meae in rem Suedicam et amoris candidi erga eos qui nos amant.
Kilonii recuperatio efficiet, ut firmius teneamus oram maritimam.2 Non miror Batavos a rege Daniae ad pacem conciliandam admitti,3 cum Wittewittius post magna impendia domum redierit,4 ne hoc quidem impetrato ut Batavorum mercatorum navibus in Suediam et Suedici imperii loca ire liceat, multaque alia fecit rex Daniae iuri Batavorum adversa, quae cum ipsi dissimulent, ostendunt ad ius suum tuendum aut vires sibi deesse aut animos, quorum utrunque aeque periculosum est. Sunt autem multa nunc in exspectatione: quid Torstensonius contra Galassium,5 cui Saxonicas copias coniunctas existimo,6 sit effecturus; quid futurum de Malmuio;7 quem successum habitura sit nostra clas-
63
sis tot praesertim ei impositis militibus;8 tum vero quid decreturi sint, qui nunc coiere, regni Suedici ordines.9Res Galliae sicut in Catalania10 fuere perquam improsperae, ita bene procedunt in Germania, captis post Magontiacum Binga, Baccheracho, Landavia locisque aliis. Regis Angliae fortuna fit melior, nam et in Scotia viget pars nova pro ipso. Astae arcem cepit princeps Thomas. Gassio multos equites Hispanorum disiecit. Ita miscentur laetis tristia speroque hac rerum vicissitudine usurum Deum, ut bellantium utrique animi ad veram pacem accipiendam flexibiles fiant.
Deus, clarissime domine, Claritati (vestrae) faveat,
Claritati vestrae studiosissimus,
H. Grotius.
Lutetiae, XV Octobris [1644].
Adres: A monsieur/monsieur Appelboom, Suedois, à Amsterdam. Port.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Appelboom.