Clarissime domine,
Quo magis laeta sunt ea quae literis Claritatis vestrae datis X Octobris nuntiantur, eo magis desideramus eorum et certitudinem et circumstantias edoceri;2 quod nobis praestituras putamus eas quae iam sequentur literas.
Maxime miramur, quid agat classis nostra tot navium, tot instructa militibus.3 Scire avemus etiam, quid perlatura in Suediam, quid effectura sit Polonica legatio.4 Si a pace, ut
81
sane videtur, alienus est rex Daniae, habebit forte malum quod sibi imputet. Multi5 enim Tychonis Brahae vaticinia6 ad exitum currere existimant, fidem eo nunc maiorem reperientia, quod etiam Galtzio mortem talem, qualem habuit,7 praesignificaverat.In Germania crescunt Bavari copiae.8 Galli nihil aliud quam capta custodiunt. At in Catalania Balageram urbem cepere Hispani et imminent Servierae. It ad res Galliae illis in locis restituendas Harcurtius.
Deus, clarissime domine, Claritatem vestram sospitet,
Claritati vestrae studiosissimus,
H. Grotius.
Lutetiae, XXII Octobris 1644.
Dominus Cerisantes omnibus dixit nihil se commune mecum habere, quare nec ego cum ipso. Literae, si quibus opus habet, ad ipsum mittantur.9
Adres: A monsieur/monsieur Appelboom, Suedois, à Amsterdam. Port.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Appelboom.