42
Illustrissime et excellentissime legate, domine observandissime,
Ex hodiernis literis, quas Hamburgo nuntius attulit, de clade Galassii accepimus, quam ipsi intulit illustrissimus Torstensonius ad civitatem Hallensem,2 ubi ex mutuo certamine victor evasit Torstensonius caeso ac fugato hostis exercitu ereptis 25 tormentis bellicis cum impedimentis et aliis literarum secretis. Uberiorem huius victoriae declarationem ab ipso excellentissimo Torstensonio expecto.
Sequuntur aliae relationes ex Dania, etiam - laus Deo - gratae. Rex enim Daniae eiusque filius, qui magna manu Sconiam intraverant3 et non longe ab obsidione excellentissimi marescalli Hornii4 vallo se muniverant, post variis et levibus congressibus tandem ab excellentissimo Hornio fugati sunt relictis 500 mortuis.5 Et quidam etiam affirmant ex acceptis literis Lubeca maiorem eandem esse Danorum ruinam, ita ut de toto exercitu desperent. Anceps fuit inter hos proelium, ubi incolumis rex vix elabi potuit. De regia Suedorum classe nihil quod credi possit, auditur.6 Viginti autem Danicae naves in mare currunt.7 Poloniae rex legatum, Gyllenstiernium quendam, in Suediam mittit,8 qui - ex coniectura - illuc mittitur, ut quod est inter eos foedus perpetuum faciat.9 Scribunt qui-
43
dam comitem Woldemarum10 Dantiscum appulisse, sed error est, quia saltem ex servis eius aliqui advenere, ipse autem a Moscovitis adhuc captus reservatur.Permisit rex Daniae maritimis civitatibus liberum ad portus Suedicos transitum,11 pacem autem non vult antequam in ultione cupidum animum explevit.
Dominos Banerios nondum vidi, sed salvos advenisse Lugdunum Batavorum intellexi.12
Hisce illustrissimam vestram Excellentiam caelesti favori officiosissime commendo maneoque, illustrissime et excellentissime domine,
illustrissimae Excellentiae vestrae addictissimus servus,
H. Appelboom.
Amstelodami, 10 Octobris 1644.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 18 Oct.