106
Utinam non ita iudices, vir amplissime, ubi nostra legeris quae ad Mosem et prophetas et qui eis coniungi solent Hebraicae poeseos aut historiae libros annotavimus, quemadmodum spe te praesumere ostendit epistola. Sed utcunque ea res casura est, fruar interim usura huius sive gloriolae meae, sive potius benignitatis tuae. Illud vere testor optima fide me haec tractasse, nec quicquam dedisse studio aut odio earum partium quae christianitatem nunc dividunt, quin et iudaeis concessisse me quae ratione niti videbantur, in quibus tamen nihil est quod christianae religionis laedat dogmata. Det Deus, ut et hic meus labor et qui praecessere alii quique sequentur et mihi et aliis prosint ad beatam immortalitatem,
[H. Grotius.]
Pridie Calendas Novembris anni 1644.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Rigaltio.
Bovenaan de copie te Rotterdam: Rigaltio.