167
Serenissima ac potentissima regina, domina clementissima,
Cum significata nobis esset mors reginae Hispaniae,2 functus sum officio quod tali rei convenit apud regem et reginam regentem,3 idem intra paucos dies facturus apud Angliae reginam.4 Locutus sum ad reginam regentem huic tempori convenientia, et cum dixissem nihil esse quod optasset magis in vita et, ut credibile est, nunc quoque optaret, quam pacem inter proximas suas necessitudines, addidi quae ad pacem commendandam valere poterant. Ostendi augustam Maiestatem tuam per legatos suos multas disputandi ansas praecidisse, ut ad rem ipsam a tot populis desideratam veniretur. Intellexisse me gaudio paria reginam regentem suis legatis iniunxisse5 et precari me Deum, ut tam pio tantarum reginarum proposito felicem det exitum. Idem et nunc precor simulque, serenissima ac potentissima, domina clementissima, ut augustam Maiestatem tuam diu regno christianoque orbi incolumem servet,
tuae augustae Maiestati obedientissimus subditus,
H. Grotius.
Lutetiae, XVI/XXVI Novembris 1644.
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. De morte reginae Hispaniae; et sermones de pace cum regina Galliae.