Illustrissime et excellentissime domine,
Accepi literas Excellentiae vestrae datas XVII Octobris cum exemplo literarum missarum ad Francofurtensem conventum et ad singulos Germaniae principes.2 Ex iisdem literis et aliorum cognovi res nostras mari prosperas,3 in Scania non malas,4 ad Salam in spe bona.5 Gratias ago Excellentiae vestrae, quod me rerum quae geruntur ignarum esse non patitur. Intellexi etiam, quid Francofurti de illis literis actum sit,6 et miror impruden-
180
tiam ultro in se infamiam impeditae pacis accersentium. Puto tamen in id profuturas literas ad singulos principes missas,7 ut electores, quibus id negotii datum est, ocius adsint in iis locis ubi de pace agitur, aut per se aut per legatos,8 ac sic quamprimum veniri possit ad caput rei, quandoquidem disputationes super formula datae potestatis primum a Suedis,9 deinde et a Gallis10 praecisas11 audio gaudeoque. Interim super ea quae feliciter nobis evenere multa bona sunt in exspectatione, ex iis nimirum rebus quas molientur et classis victrix et marescalli Hornius et Torstensonius.Quae omnia ut Deus ad bonum Suediae totiusque orbis christiani dirigat, eum precor simulque, illustrissime et excellentissime domine, ut Excellentiam vestram utilitatibus publicis diu servet,
tuae Excellentiae semper servire paratissimus obligatissimusque,
H. Grotius.
Lutetiae, XVI/XXVI Novembris 1644.
Suppliciter responsum exspecto ad literas de rebus meis datas nuper XXIX Septembris/VIII Octobris.12
Adres: Illustrissimo excellentissimoque domino/domino Johanni Oxenstiernae, regni senatori et reginae regnique Suedici summa cum potestate legato, etc., libero baroni in Kymitho, etc.
In dorso staat in een onbekende hand: Praesent. Ossnabrug, den 27. Novemb. 1644.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Baroni Oxenstiernae, plenipotentiario.
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Quae pacis negotium hactenus impediverant reiecta gaudet.