Illustrissime et excellentissime domine legate,
Etsi certam nobis faceremus spem de felici tractatuum successu, cum praeter praeliminarium in plenipotentiis conventionem2 adhuc generalis quaedam ab omni parte nuper supervenerit exhibita propositio ad ipsos tractatus universales directa,3 non tamen conquiescit pars adversa in sueta querularum commemoratione, dum omnia quae ex aequo et pro libertate Imperii reducenda ei ex voto deferri non poterint, vel iniuste interpretetur, vel etiam mentem a pace alienam nobis indigne imputet. Iustissimo foederatorum iudicio, antequam ulterius progrederentur, tanquam pro stabili substernendo tractationi ipsi fundamento, impetrare cum nostris studuerunt Galli, qui ordines Imperii in testimonium rerum gerendarum vel adserendam libertatem propriam huc convenirent, necnon elector Trevirensis diuturna sua eliberaretur captivitate, ut libere et sine metu negotia sua hic pertractare posset.4 Haec nunc est illa iniuria quam sibi fieri pro-
229
clamant adversarii.5 Non arceri ordines, aiunt, a conventu, sed cuique integrum relinqui et pro libitu huc venire, deputatos mittere, congredi vel retrocedere sine indignatione caesaris et ex vigore praeliminarium ac caesarei exhibiti salvi conductus; ut universos autem et corpus repraesentando comparere, id inhibere statuta et constitutiones Imperii; cum hic ratio attendatur tractatuum, non vero comitiorum, quae indicere non sit de potestate legatorum, sed ius illud cum imperatore divisum habeant ordines. Consuetudinem etiam Imperii et aliorum regnorum in crimen venire, si status tractatibus pacis intersint. Proinde ad adsecurandam libertatem ordinum offert caesar velle se, dum constiterit modo hic in articulis et conditionibus pacis convenire posse partium legatos, comitia indicere, ut simul cum ipso ordines conclusa firment et ratifaciant.6 Alterum, in quo minus sibi satisfactum videntur adversarii, est quod ii restitutionem in Imperio postulantes ab anno 1630 sufficientem satis et particularem pro pace fecerint propositionem,7 Gallis vero partialia haec praetermittentibus. Respondent pro tertio ad instantiam de electore Trevirensi,8 eum nullis constrictum Viennae vinculis liberrime ibi vivere, licentiamque ei minime derogari deputatos huc mittendi.Excipiunt adversus haec legati Gallici: 1) Propositionem ipsam caesareanorum concernendo, non posse non eos eam indigne accipere, quod illi angustiarum caesaris, ad quas omni ex parte est redactus et in dies adhuc singulos redigitur, immemores tale quid postulare non erubescant, probe conscii florentissimum tunc temporis fuisse statum domus Austriacae, et propter quem ratio belli maxime suscepta fuerit, ne minimam praeterea mentionem iniiciendo vel refusionis sumptuum bellicorum, vel amnistiae aut aliorum.9 Merito se propterea admirari fastum et insolentiam caesareanorum.10 2) In causa
230
electoris Trevirensis non praepostere se postulare restitutionem in dignitatem et bona, quae proprie pertinet ad realem tractationem pacis in Imperio, sed tantummodo libertatem exeundi e custodia, qua Viennae tenetur, ut secundum qualitatem rei et interesse proprium libere de rebus suis disponere, deputatos mittere, literas et communicationes recipere possit, sine violenta aliqua inquisitione, cui ibidem maxime obnoxius est. Et sine qua emancipatione electoris, simul ac ordinum praesentia nulla penitus tractatio sperari, nedum suscipi possit, quippe cum id deposcant conclusa praeliminarium, et a quorum vigore ac executione decernere conveniens ducitur.11 Qua ratione postmodum inter se convenerint, adhuc incertum.Hisce Excellentiam vestram divinae protectioni commendo maneoque,
Excellentiae vestrae ...
Monasterii, die 30 Novembris/10 Decembris anno 1644.
Adres: Sacrae regiae Maiestatis consiliario et apud christianissimum Galliarum regem legato ordinario, illustrissimo et excellentissimo domino Hugoni Grotio, domino amico meo observandissimo, Paris. Fran(...).
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 29 Dec.
En in dorso: 10 Dec. 1644 Rosenhane.