eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    7211. 1644 december 24. Aan A. Oxenstierna.1

    Excellentissime et illustrissime domine,

    Residens Poloniae, qui abiturum se simulaverat,2 hic mansit et die Mercurii exacto diu fuit cum cardinali Mazarino, qui nunc idem cum regina regente domicilium habet.3 Omnino Galli id agunt, ut si pax facienda est, - ad quam non venient nisi aut res domi mala aut metus defectionis amicorum eos cogat - fiat ea cum suo maximo, minimo autem Suedorum commodo, quorum successibus iam nunc invident; timentque, ne ex bello cum Danis et felice aliquo reginae nostrae matrimonio crescant res Suedicae.4

    Venit huc ab Anglia Ogerius, qui residens antehac hic fuit, nunc parlamenti partes sectatur. Ubi ad comitem Bryennium accesserat, rogatus est, privatusne veniret, an cum publicis mandatis. Cum diceret venire se missu parlamenti Anglicani, dixit Bryennius se cum eo colloqui non posse. Paulo post a regina regente eidem Ogerio significatum est, ut intra triduum hinc abiret.

    Pacis conditiones quas parlamentarii ad regem Angliae non expendendas sed subsignandas misere, quod facere rex abnuit, quantum hic audimus, hae sunt: ut omnes qui in Anglia, Scotia Hiberniaque sunt, signent foedus inter parlamentarios Anglos Scotosque factum; ut de eo foedere fiat rege probante lex parlamentaria; ne ulli posthac sint episcopi, decani aut collegia quae capitula vocantur; ne fructus pupillorum rex posthac suos faciat; ut probet rex quae acta sunt in parlamento Scotiae sine suo consensu habito; ut beneficio generalis abolitionis excipiantur principes Rupertus et Mauritius et viginti quatuor alii; ut iudicio sistantur catholico-romani et Hiberni qui contra parlamentum arma cepere; ut qui in regis fuere partibus posthac ad munera publica aut ecclesiae non admittantur; ut bonorum, quae iidem habent, pars tertia insumatur exsolvendo aeri alieno parlamenti; ut communitatibus terrarum in Anglia Scotiaque convenire liceat sine alio regis concessu; ut inter tempora parlamentariorum conventuum delegati res curent sibi a parlamento commissas; ut praecipuae regni dignitates iis dentur quos nominabit parlamentum, itidemque a sic nominatis educentur regis liberi; ut laboretur pro restituendo Palatinatu veteribus dominis.

    Lotharingicos et Glenium frustra sperata expugnatione Castalauni primum, inde Baccharachi, audimus ad Mosellam se recepisse; Weinshemium autem Merciaco dedi-

    271

    tum. Hic inter ducem Elbovium et marescallum Gassionem ortae inimicitiae compositae sunt. Manent controversiae inter Tigurinos et Helvetios catholico-romanos non sine armorum metu, ventilante hunc ignem Bavaro.

    In Neapolis regno ab iis qui ecclesiasticorum numero se adscribunt, exigitur ad publicas necessitates dimidius scutatus, papa assentiente. In Catalania Cantelmus fauces quasdam itineris ad Barcinonem cepit. Hiemant Hispani apud Ilerdam, Balagueram, Agrimontium; Galli apud Cerveras. In Italia Hispanorum pedes apud Novariam, Lommelinum, Vigevanum, eques apud Alexandriam; Galli apud Casale.

    Lotharingici pontem navalem habent apud Confluentes Trevericos. Galli obsidionem arcis Crucenacensis repetunt.5 Francofurti conventus manebit, hoc unice volentibus Austriacis et Saxonicis. Ibidem prudentes opinantur Galassium in maximo esse periculo apud Magdeburgum, ideo quod ei interscindantur et commeatus et pabula; eo autem exercitu dissipato ipsam urbem Magdeburgum fore in potestate Suedorum. Elector Mogontiacensis Francofurtum venerat, sperans, si quid hostile immineat, non tam longe fore sociorum copias, quin ad eas se recipere possit. Norembergii parabant legatos mittere Monasterium et Osnabrugam. Benshemio et Weinshemio vi captis Galli omnes ibi sunt interfecti. Via Montana plane in vastitatem redacta a Bavaris. Res portatae Heidelbergam.

    Rex Angliae voluit de suis Londinium mittere, sed qui ad ipsum a parlamento erant missi noluerunt eos admittere, eo quod rex conventui isti Londiniensi nollet dare parlamenti Anglicani nomen. Rex praesidium Abingtoniae auxit. Tigurini et eorum adversarii dicuntur arbitros sumere legatum Galliae et civitates quasdam. Ab Italia copiae aliquae veniunt ad marescallum Turennae. In Hispania post reginae ibi mortem Ludovicus Haro gratiam regis occupavit. Galli ducem Trimolium excitant, ut veteres controversias de regno Neapolitano resuscitet et sic augeat pacis impedimenta. Regina regens ad urbes scripsit, ne usquam marchioni Sancti Chaumontio honores ut legato fiant.6 Dicitur hic quidam esse a Bavaro.

    Deus, excellentissime et illustrissime domine, Sublimitati tuae det vitam longam, valetudinem prosperam, res magnas bono regni orbisque christiani,

    tuae Sublimitatis cultor devotissimus,
    H. Grotius.

    Lutetiae, XIV/XXIV Decembris 1644.

     

    In Anglia dissident Londinii in parlamento proceres et plebs multis in rebus, etiam de archiepiscopi damnatione, in quam proceres non consentiunt. Etiam inter belli duces sunt discordiae. Scoti qui in septentrionali parte Angliae Carlilam obsederant, inde avocati sunt, bello per Monterosam, regium ducem, in Scotiam importato. Sed in Wallia arcem Lagerniam cepere parlamentarii, sed in eadem Wallia urbem Montmuthum regii. Londinii multum frigent commercia. Equitatus Hispanicus in Flandria tenuis esse dicitur.7 Rex Portugalliae Mascarenham, Montalvanum et duos Souzas, qui suspecti coniurationis fuerant, ut insontes repertos, restituit libertati.

    Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. De Poloniae residente. Invidia Gallorum in Suedos. Oge(ri)us a parlamento Anglorum legatus non admissus. Con(di)ti-

    272

    ones pacis a parlamento propositae. De Lotharingis. (W)einshemium deditum. Lis inter Elbovium et Gassionem. (Ba)varus Helvetiorum litem ventilat. Tributum ecclesi(as)ticorum in Neapolitanis. Catalanica. Italica. De (Lo)tharingicis. Crucenacum obsessum. Conventus Fran(co)furti durat. De Galassio. Spes Mogontiacensis. (De) Norimbergiis. Bavarorum res gestae. Anglica. Fa(ma) de lite Tigurinorum. Turennae exercitus augetur. (Lu)dovicus Haro gratus Hispaniae regi. Trimolius (a) Gallis excitatus ad pacem impediendam. Sancti Chau(mo)ntio honores legati denegantur. Legatus a (Ba)varo. Anglica. De equitatu Hispanico. In Por(tu)gallia captivi a proditionis crimine abso(lu)ti.

    Notes



    1 - Tekst naar copieboek Dresden, Sächs. Landesbibl., C 61, 231; gedrukt in Oxenst. Skrifter 2. afd., IV, p. 509 no. 566. Afschrift ook in copieboek Leipzig, UB, ms. 2633, f. 400.
    2 - Onderstaande berichten komen ook voor in Grotius' nieuwsbrief aan Nicolaes van Reigersberch, dd. 24 december 1644 (no. 7210).
    3 - Kardinaal Jules Mazarin vond de dagelijkse gang van het Palais-Cardinal (tegenw. rue de Richelieu no. 58) naar het Palais-Royal te bezwaarlijk. Op 21 november nam hij officieel bezit van een appartement in het koninklijke paleis (Journal d'Olivier Lefèvre d'Ormesson I, p. 223, p. 226-227 en p. 229).
    4 - Zowel koning Wladislas IV van Polen als keurvorst Friedrich Wilhelm van Brandenburg dongen naar de hand van koningin Christina van Zweden (Urk. u. Act. I, p. 147-152, en A.S. Radziwiłł, Memoriale III, p. 189-190).
    5 - Maarschalk Henri de La Tour d'Auvergne, burggraaf van Turenne, bracht in Bingen een kleine troepenmacht bijeen voor de bestorming van de vesting van Bad Kreuznach. Op 26 december, na een belegering van negen dagen, brak hij de weerstand van het keizerlijk-Spaanse garnizoen (Aumale, Histoire des princes de Condé IV, p. 398-399 en p. 638-639).
    6 - De Franse ambassadeur Melchior Mitte de Chevrière-Miolans, markies van Saint-Chamond (Chaumond), was uit Rome teruggeroepen ‘avec injure’. Op 15 december nam hij afscheid van het pauselijke hof (Gazette 1645, no. 7, dd. 14 januari 1645).
    7 - De Zuidnederlandse ‘gouverneur des armes’ Ottavio Piccolomini zag geen kans zijn garnizoenen te Bergues (Sint-Winoksbergen), Saint-Omer en Mont-Cassel (Cassel) op oorlogssterkte te houden (Gazette 1644, no. 153, dd. 24 december 1644).
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]