Serenissima ac potentissima regina, domina clementissima,
Apud Argentoratum et vicinis in locis scribit militem Gallia,2 sed lente id procedit. Et Harcurtius nondum hinc abiit.3 Cum videam Imperii Germanici membra multa suos mittere ad loca colloquii de pace,4 spero fore, ut tricis tandem abscissis quae pacem in vestibulo moratae sunt, ad rem ipsam veniatur serio et reddatur gentibus quies, per quam augusta Maiestas tua aeternum consequatur decus et Germaniam pro restituto statu vetere sibi habeat obligatam. Eo autem id spero iustius nos brevi visuros, quod Gallia non tantum per literas sed et per homines suos ubique praedicat, se tam gravis et cruenti belli non aliam velle mercedem quam Germaniae libertatem; ita erit,5
... vice cotis, acutum reddere quae ferrum queat, exsors ipsa secandi.Deus, serenissima ac potentissima regina, domina clementissima, tot Maiestatis tuae splendidissimis triumphis egregium imponat finem,
augustae Maiestatis tuae obedientissimus subditus,
H. Grotius.
Lutetiae, XI/XXI Ianuarii anni 1645.
Bovenaan de brief in de eerste copie te Leipzig: Argumentum. Delectus Gallorum lenti. Harcurtii mora. Spes pacis in Germania.