Illustrissime et excellentissime domine,
Princeps Condaeus absoluto sermone quem apud eum habueram de publicis negotiis, coepit loqui de colloquio in Polonia super religione,2 dixitque se in Germania vidisse ritus eorum qui Augustanae sunt confessionis, cum multis etiam eruditis collocutum. Pro certo autem se habere levi labore illos posse restitui in communionem sedis romanae et tot populorum sedi romanae adhaerentium. Putabat autem non admittendam monachorum turbam, ut quae, ut nunc res se habent, plurimum noceret tum ecclesiae tum reipublicae. Mihi autem et hoc in mentem venit,3 audivisse me a Suedis4 etiam ante hoc divortium quod orbem christianum exagitat, tenuem fuisse romani episcopi potestatem. Id fecit, ut Taciti verba reminiscerer:5 laudatorum principum usus ex aequo; saevi proximis ingruunt. Sed haec supra spem prope humanam posita moderabitur Deus. Interim puto hominis esse christiani optare non tantum principum christianorum inter se, sed et ecclesiae pacem.
381
Deus, illustrissime et excellentissime domine, det Excellentiae vestrae omnia prosperrima,
Excellentiae vestrae semper serviturus,
H. Grotius.
Lutetiae, XI/XXI Ianuarii 1645.
Venit et hoc in mentem, si procedat in Polonia colloquium, arbitrari me nihil ibi perscribi debere,6 nisi de quorum aut veritate aut certe sentiendi permissa libertate convenerit.
Adres: Illustrissimo et excellentissimo domino/domino Johanni Oxenstiernae, sacrae regiae Maiestatis Suedicae summa cum potestate legato, regni senatori, etc., libero baroni in Kymitho, etc.
Bovenaan de brief staat in een onbekende hand: (11) Jan. 1645.
En in dorso: Praesent. Ossnabrug, den 22. Ianuarii 1645.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Baroni Oxenstiernae, plenipotentiario.