Illustrissime et excellentissime domine,
Responsurus humanissimae epistolae Excellentiae vestrae ad me datae 7/17 Novembris, incipiam more veteri a rebus divinis. Etiamsi tam cruenta bella ortum, praetextum aut alimenta non sumsissent ex religionis dissidio, tamen arbitrarer christianorum officium esse in id laborare, ut in idem corpus rediretur, quandoquidem et vocati simus in idem corpus, ut nos docet gentium doctor.2 Verum etiam qui id optare se dicunt, dubitant an res sit sperabilis. Scio omnia schismata quo latius patent quoque diutius durarunt, eo esse insanabiliora tam multis oleum in flammam addentibus et magis magisque inolescente in animis malo. Tamen non desunt exempla, ut in humano corpore, ita in ecclesia sanatorum morborum veterum. Post Synodum Chalcedonensem3 late per orientem invaluerat schisma duravitque per centum annos ad Justinianum usque,4 cuius auctoritate renitentibus diu episcopis romanis, tandem vero Vigilio ad pacem se flectente,5 malum illud finem accepit. Etiam hoc quod nunc est schisma inter eos qui in sedis romanae societate se continent et inter eos protestantes qui sincere confessionem amplectuntur Augustanam, posse sanari credidere magni imperatores Carolus Quintus, Ferdinandus, Maximilianus;6 credidit et Melanchton7 virique eruditi alii, quorum scripta ea de re extant. Didici a viris magnis Henricum IV, Galliarum regem, dixisse eas conditiones se impetraturum
199
regi Angliae et protestantibus foederatis suis redeundi ad ecclesiae unitatem,8 quas honeste recusare non possent, propositumque ei regi fuisse episcopos sui regni mittere in Angliam, ut cum eius regni episcopis ea de re colloquerentur. Sed haec eius destinata non sine egregiorum virorum consiliis suscepta mors interrupit.Ego ut summa quaedam disputationis capita attingam, ita censeo dogmata quae sunt in confessione Augustana quaeque in Concilio Tridentino videri quidem distare multum ob voces ambiguas, quas alii aliter atque aliter sumunt; caeterum ita commode posse explicari a viris talium intelligentibus ac pacis amantibus, ut nullum superfuturum sit discrimen, nisi in iis quae salva pace liberis eruditorum disquisitionibus relinqui possunt. Atque id satis apparere ex actis Concilii Ratisbonensis.9 Ad communionem sedis apostolicae posse recipi qui plebi sacramentum corporis et sanguinis dominici dant sub utraque specie et qui liturgiam habent aliam a romana sed catholici sensus, etiam in sermone populari, et quorum presbyteri sua retineant matrimonia, exemplo et Maronitarum et Graecorum qui in Polonia sunt,10 apparet. Quae in Suedia et alibi correcta sunt in disciplina cleri et populi, in prohibendis superstitionibus et sacrorum nundinationibus, ea non tantum sic manere aequum est, verum etiam sperandum restituta unitate id exemplum sequuturos populos alios, in quibus multi sunt qui nihil magis optant quam ut quae irrepsere vitia secundum veteres canones tollantur. Ut rursum ecclesiae fiat utilis aut certe non noxius episcopi Romani primatus, in eo non parum est difficultatis. Attamen qui consideraverit hanc causam non minus ad reges et episcopos qui nunc romanae sunt communionis, quam ad reges et episcopos protestantes pertinere, quique perviderit cautiones quibus in ea re utuntur Gallia et tot Hispaniae regna, non desperabit posse rationes reperiri, per quas et regum imperia et iura circa episcoporum electiones11 in tuto locentur et primatibus, archiepiscopis et episcopis maneant salva quae iis canones et mores veteres concedunt. Quodsi ab armis quies aliquando daretur orbi christiano, possent reges qui in romana sunt communione et protestantibus non male volunt, adiuvantibus episcopis ista Romae praeparare, ita ut bonus exitus sperari posset. Difficilia haec, sed talia esse solent omnia magna, utilia, gloriosa. Et aequum est in re tam salutari Deum confidere adiutorem fore. Et haec quidem de re ista universa, quantum fert epistolae ratio, dicta sunto.
Venio ad ea quae in Polonia coepta non aliis quam Pelsii literis12 cognovi antehac,
200
nunc ex literis Excellentiae vestrae chartisque transmissis cognosco amplius.13 In ea epistola quam signavit princeps Radzivilius multa laudo.14 Velim etiam illas offensas quas considerationum scriptor annotat, per regis Poloniae et procerum prudentiam ac lenitatem amoveri. Venit mihi in mentem quod scripsit Thuanus,15 protestantes esse suspicax hominum genus, nempe in Gallia, quia ibi sunt caeteris infirmiores; quod et in Polonia sic se habet. Solent autem qui minus valent saepe timere etiam tuta. Ego illis considerationibus expensis turpe futurum arbitror confessionem Augustanam in Polonia sequentibus, si colloquium a rege Poloniae expetitum defugiant. Sed velim eos de modo agendi consilium sumere a Suediae, quod regnum est in illa confessione primarium, episcopis.16 An aliquid boni ex colloquio expectari possit, is demum iudicare poterit qui norit episcopos Poloniae ad hoc negotium delectos, an sint viri pii, veritatis et recti ordinis amantes, an et placidi.17 Quodsi tales sunt, puto leni collatione quam scriptis facilius intelligi posse quae super singulis quaestionibus et ipsi et alii sentiant, et quae via ad concordiam iniri possit.18 Quodsi aliquando regnum Suediae salva ea reformatione, quae non in subtilibus controversiis et disputationibus scholasticis, sed in rebus solidis consistit, in sedis romanae communionem restitui possit, videor inde mihi prospicere magnum bonum ecclesiae universali, magna autem rei Suedicae incrementa.19Ad alia ut veniam, est sane ut nobis gratulemur de tam felice proelio in mari pugnato20 et de melioribus Torstensonii quam Gallassii rebus21 et de Hassorum adventu22 ad impediendos Hatzfeldii23 aut promovendos Gallorum conatus. Det Deus ventura ad eundem modum, denique Excellentiae vestrae labores ad pacem in Germania constituendam prosperet.
Post publica liceat adiungere de privatis meis rebus aliquid. Scripseram de iis ad Excellentiam vestram 29 Septembris, et cum dubitarem an eae literae recte pervenissent,
201
repetii eadem 9/19 Novembris.24 Summa postulati huc redibat, ut liceret mihi uti beneficio quod mihi excellentissimus dominus, magnus regni Suedici cancellarius, in magnorum damnorum solatium concessit, uti, id est prae manu semper habere pecuniam unius temporis semestris, de qua rationes Suediae debeam; idque ad sustinendos sumptus, qui non parum supra annua quae mihi dantur ascendunt, ob aucta plus tertia parte rerum omnium necessariarum pretia, quod verum esse norunt omnes qui hic vivunt aut vixere, inter alios illustres domini comes Lagardius et baro Oxenstierna.25Deus, illustrissime et excellentissime domine, det Excellentiae vestrae res qua publice qua privatim felicissimas,
Excellentiae vestrae semper inservire paratissimus obligatissimusque,
H. Grotius.
Lutetiae, 3 Decembris 1644 novi Calendarii.
Responsum super hac re spero me habiturum ante anni huius exitum, res enim urget.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Baroni Oxenstiernio, plenipotentiario.