Excellentissime et illustrissime domine,
Acceptis literis a praefecto Benfeldii,2 metuente non sine causa ne terra ista, ut antehac,3 magna damna pateretur a metaturis aut excursibus militum Gallorum, conveni dominum comitem Bryennium, secretarium status, eique exposui loca ista recepta a rege Ludovico XIII in suam tutelam4 ac praeterea Gallicis exercitibus semper utilissima fuisse suppeditando valde liberaliter victum, machinas et quae eo pertinent. Recepit dominus comes Bryennius se acturum de hoc negotio cum regina regente, nec dubitare se quin ita, ut expetebam, scriptum sit ad marescallum vicecomitem Turennae, ut illis locis parcatur.
Vidi librum factum contra legatorum Gallicorum epistolas ad Germaniae principes, titulo prodigioso ‘Amico-critica monitio’,5 in quo multa acerbe dicta sunt contra Gallos, sed et multa vere, praesertim de saeve improbeque factis cum regnaret cardinalis Riceliacus.
In Anglia intelligo scriptum quoddam editum ab electore Palatino, quod hic principibus regiae stirpis mirum in modum displicet.6 Probat causam parlamentariorum contra regem tam in civilibus quam in ecclesiasticis rebus, deinde, quod minime necesse erat principi infortunato, accusat principem Arausionensem et Batavorum rectorum multos,
196
quod tali causae non adfuerint quantum poterant.7 Regina Angliae nihil hic obtinebit,8 non tantum quod consilium quo utitur rex Britanniae suspectum sit Gallis quod Hispano faveat, ut Galli dicunt, ut vero ego existimo, quod Gallorum processibus non satis faveat, verum etiam quod Gallia futuro anno in Flandria multum se promoturam speret, quod impedituri essent Angli si essent concordes.9Bavarici esse dicuntur ad Moenum10 et eius ripam ulteriorem scandere, quo minus absint ab Hazfeldio si quid ei periculi incumbat, ante finem huius anni ituri in hiberna. Gallici militis pars maxima esse dicitur ad Mogontiacum; positi ab ipsis excubitores per Rheni ripam citeriorem. Arcem Betzelenam11 cepere, quae est ducis Simmerensis. Commeatus eis sunt satis tenues, ideo quod nihil habeant satis ab hostibus tutum et a Galliae urbibus satis longe absint. Dicunt Austriaci qui illis sunt in locis, se misisse ad Galassium LXXX millia saccorum frumenti, ducatorum quinquaginta millia. Dux Bavarus suos misit Lintzam, ubi est imperator, venturus ut rumores sunt Augustam12 usque. Spargit autem Bavarus famam paratum se reddere quae in Palatinatu tenet, modo ad Oenasum terrae, quas antehac pro sumtibus in bellum factis habuit, ipsi reddantur.13 Tam Viennense quam Spirense collegium14 queruntur ibi deesse necessaria. Hazfeldii copiae ad quinque millia Franconiam transierant. Si verum est quod Francofurti dicitur, poscere caesarianos a Ragozio, ut militem abducat, deinde dimittat, insessa reddat, Hungariae rebus se non admisceat, a foederibus discedat, non videtur ibi parata pax. Dux Carolus adhuc est non longe a Trevericis Confluentibus.
Harcurtius ante ver non videtur iturus in Catalaniam. Princeps Condaeus in praefecturam suam Burgundiae redit ad quaerendas pecunias, quarum magna hic penuria est. Gassius15 ad Cassellam fuit; iturusne contra Hazfeldium16 an ad Gallicos exercitus,17 adhuc nescimus. Papa Camillum, consanguineum suum, et fratrem Ethrusci ducis fecit cardinales, eundem honorem, ut creditur, daturus principi Casimiro et Parmensis ducis
197
fratri. Motta in Lotharingia adeo non arcte obsidetur, ut miles ad Divionem et alia Burgundici ducatus loca excurrat.In Anglia rex Donningtonum obsidio exemit. Est ipse Oxoniae, exercitus eius apud Mansburgum18 et Wantagiam, Tauntonum in Somersetia ab eo obsidetur. At parlamentarii cepere Knaresburgum in Eboracensi tractu et Selmesleiam;19 in ora maris custodias ponunt: pati nolunt, ut Batavi aut gentes aliae adeant portus a rege possessos. Mittunt ad regem conditiones, ut omnes aequi iudicant, plane intolerabiles.
Sultanus Turcarum cum Adrianopolim iisset, credebatur moliturus aliquid contra principem Moldavum, qui Nascii20 Poloni filiam duxerat, sed et contra Walachum. Verum illis rebus intactis rediit Constantinopolim metu seditionis, inde ortae quod milites donativa primo sultani itinere ad bellum dari solita non accepissent eiusque rei culpam assignarent cogeae, id est praeceptori ipsius sultani, nunc Thraciae praefecto. Ianizarorum aga dicitur fieri in dies insolentior,21 ita ut et patriarcham Graecum22 diu apud se captivum habuerit et multos Graecos musulmannos fecerit, item ex Armeniis multos; ita ut posthac neget opus fore pueros ad scholam militarem abduci.
Deus, excellentissime et illustrissime domine, Sublimitati tuae faveat,
tuae Sublimitatis devotissimus cultor,
H. Grotius.
[Lutetiae], XXIV [sic] Novembris/III Decembris 1644.
Fama hic spargitur, sed nescio an vera, in Stiriam irrupisse septem Turcarum millia. Hazfeldium audimus nunc in Thuringia esse. Castellanos in Terceram insulam aliquid tentasse, sed frustra. A papa repetitam tabulam, quam Urbanus sustulerat, de victoria Venetorum navali contra Fredericum Barbarossam. In Italia copias Hispanicas adhuc esse in Novaresio, Lomellina, Vigevano et apud Alexandriam. Gallos ad Nicaeam et ad Langas excurrere, et certare Hispanos et Gallos inter se, utri se priores in hiberna recipiant. Classis Gallicae partem esse apud Calabriam, Siciliam, Sardiniam, Corsicam. Bavaricos hiberna capturos ad Nicrum et in Ringavia, Gallos in ripa citeriore Rheni; a quibus minus premi arcem Crutzenaci, quod dux Simmerensis laboret, ut eum locum bello eximat. Congregatos fuisse ordines Atrebatensis agri, Hainaviae, Flandriae, Brabantiae in urbe Bruxella,23 sed nihil effecisse. Leges hic factae sunt contra luxum in vestibus et carrucis.
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Acta cum Bryennio. De libello contra Gallos. Palatini edictum Gallis displicet. Regina Angliae cur nil obtineat. Varia de
198
bello et pace in Germania. Collegii Viennensis et Spirensis querelae. De Hazfeldio, Ragozio, Lotharingo, Harcurtio, Condaeo, Gassione. Novi cardinales. Motta cur non arcte obsessa. Anglorum turbae crescunt. Turcica. Fama de Turcarum irruptione; Hazfeldio. Tercera tentata. A papa repetita tabula de victoria Venetorum. De exercitibus in Italia; Germania. Conventus ordinum in Belgio Hispanico. Leges contra luxum.