eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    6484. 1643 oktober 17. Van Christina van Zweden.1

    Christina Dei gratia Suecorum, Gothorum Wandalorumque designata regina et princeps hereditaria, magna princeps Finlandiae, dux Esthoniae et Careliae Ingriaeque domina, etc., gratiam et favorem nostrum singularem.

     

    Nobilis ac magnifice nobis sincere fidelis,

    Non dubitamus quin sicut loco magis propinquus sis Rheno terrisque ad illud flumen adiacentibus, ita citius ad te relatum fuerit de incursionibus in agrum Benfeldensem et

    626

    rapinis damnisque incolis illatis a copiis G[u]ebrianis,2 prout ad te iam nuper ea de re perscriptum a legato in Germania, nostro domino Johanne Oxenstierna, fuisse percepimus.3 Quae quidem indignitas horum actuum, non sine insigni detrimento tum incolarum, tum praesidiorum in oppido ac fortalitio Benfeldensi patratorum, cum nobis minime toleranda aut silentio praetereunda fuit, scripsimus ea de re ad reginam regentem, literasque tibi hisce inclusas cum exemplari transmittimus tibique clementer mandamus ut illis oblatis iustas super istis rapinis et depopulationibus querelas instituas simulque operam colloces, ut transgressores debitis poenis coerceantur et restitutione ablatorum indemnes praestent eius territorii incolas.4 Scripsit quoque in eadem causa ad ministros praecipuos regni nostri cancellarius, quarum literarum contenta tibi pro uberiori informatione erunt.5

    Atque hisce te Deo clementer commendamus, sacrae regiae Maiestatis regnique Sueciae respective tutores et administratores,

    Petrus Brahe, comes in Wissingsborg, R.S. drotzetus, m.pp.
    Gustavus Horn, loco R.S. marschallii.
    Claudius Flemingh, loco R.S. ammiralii, m. propria.
    Axelius Oxenstierna, R.S. cancellarius, m.p.
    Gabriel Oxenstierna, liber baro in Moereby et Lindholm etc.,
    R.S. thesaurarius, m.p.

    Dabantur in regia nostra Stocholmensi, die 7 Octobris anno 1643.

    Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 25 Nov.

    Bovenaan de copie te Stockholm: Ad legatum H. Grotium, depopulationem agri Benfeldensis ab exercitu Guebriano factam concernentes. Datum Stockholm, anno 1643, October 7. A. Gyld[enclau].6

    Bijlage:7

    Christina van Zweden aan Anna van Oostenrijk, 17 oktober 1643.

     

    Nos Christina, etc., serenissimae atque potentissimae principi, sorori, consanguineae et foederatae nostrae carissimae, dominae Annae, eadem gratia Franciae et Navarrae reginae regenti, natae ex serenissima Hispaniarum regia prosapia, etc., salutem et prosperos rerum successus.

     

    Serenissima et potentissima princeps, soror, consanguinea et foederata carissima,

    Pervenit ad aures nostras rumor districtum Benfeldensem armis nostris una cum oppido ac fortalitio pridem occupatum ab exercitu, copiis G[u]ebrianis, durissime haberi, incolas bonis suis spoliari et rapinis fere omnia isthic loci repleri. Nos quidem aegre

    627

    adduceremur, ut sparsis hisce rumoribus fidem adhiberemus, nisi ab iis de quorum relatibus dubitare neutiquam possumus, cum certis commissi facinoris circumstantiis talia percepissemus. Id vero non (me)diocriter dolemus, posthabito mutui foederis summa(eque) amicitiae nobis cum christianissimo rege, fratre (ac) foederato nostro carissimo cumque Serenitate vestra ac rege8 Galliae intercedentis nexu, ab iis haec perpetrari, quibus non alterius modo commoda sectari ac promovere, sed et omni id ope cavere ne publica res ac communis utrinque causa detrimentum pateretur - patitur autem vel maxime ex eiusmodi actibus - incumbit. Tantum vero abest, ut haec mandato Serenitatis vestrae fieri arbitremur, ut potius spem indubiam concipiamus fore ut tam insperati atque enormes actus Serenitati vestrae omnibus modis sint displicituri et tempestiva huic morbo medela a Serenitate vestra pro singulari suo in conservandis rebus communibus adfectu iam anticipata fuerit. Apud Serenitatem vestram cum supervacaneum esse existimemus operose deductis rationibus explicare, quid damni publicae hincinde causae e talibus irruptionibus et vastitatibus porro accrescere poterit ni mature illis desistatur, a Serenitate vestra peramice contendimus velit, perpensis hisce aliisve nascituris inde difficultatibus, non tantum modum istis damnosis in agrum Benfeldensem excursionibus statuere atque transgressores iusta poena coercere, sed et pro insigni sua potestate prorsus cavere ne in posterum quid committatur, unde mina incolarum istius territorii et oppidi illius muniti et praesidiis nostris firmati amissio cum magna rerum hostilium accessione metui possit. Quae vero damna incolis illata fuerint, si Serenitati vestrae visum foret illa a detentoribus restitui, mirum in modum tum animi incolarum inde ad obsequium publicae causae devincientur, tum nobis sibique Serenitas vestra ad gratitudinem eo ipso est obligatura. Nos enim vicissim summum nostrum in Serenitatem vestram adfectum et arctam coniunctionem animorum, consiliorum et armorum quam libentissime Serenitati vestrae declarabimus.

    Atque hisce eandem divinae protectioni sedulo commendamus,

    P[etrus] B[rahe], G[ustavus] H[orn], C[laudius] [Flemingh], A[xelius] O[xenstierna], G[abriel] Oxenst[ierna].

    Dabantur in regia nostra, etc.

    Bovenaan de copie te Stockholm: Ad reginam regentem Galliae super populatione districtus Benfeldensis ab exercitu Guebriano. Datum Stockholm, anno 1643, October 7. A. Gyldenk[lau].

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA, Eerste afd., coll. Hugo de Groot, aanw. 1911 XXIII no. 6, 23. Oorspr. Eigenh. ondertek. door de rijksregenten of hun plaatsvervangers. Copie te Stockholm, RA, Riksregistratur, 1643II, Tyskt och Latinskt, f. 289.
    2 - De eerste berichten over de vlucht van het Frans-Weimarse leger naar de Elzas ontving Grotius in de week van 13 tot 19 september; vgl. no. 6430.
    3 - Ook de Zweedse gevolmachtigden Johan Oxenstierna en Johan Adler Salvius attendeerden Grotius op de ‘groote clachten’ van Friedrich Richard Mockhel, resident in de Zweedse enclave Benfeld, naar aanleiding van de overlast die de aanwezigheid van het Frans-Weimarse leger van maarschalk Guébriant in zijn territorium veroorzaakte; zie nos. 6416 en 6436, en Acta pacis Westphalicae; Die Schwedischen Korrespondenzen I, p. 36-38 en p. 42-44 (brieven van de Zweedse gevolmachtigden aan koningin Christina dd. 12/22 en 19/29 september 1643).
    4 - Ambassadeur Grotius had aan deze koninklijke wens reeds voldaan; zie nos. 6480-6482 en 6561.
    5 - Rijkskanselier Axel Oxenstierna vaardigde zijn brieven op 7/17 oktober 1643 uit (Parijs, AE, Corresp. politique, Suède, t. V, f. 466, en Lettres Mazarin I, p. 489-491).
    6 - Anders Gyldenklou, secretaris van de kanselarij.
    7 - Bijlage naar copie te Stockholm, RA, Riksregistratur, 1643II, Tyskt och Latinskt, f. 287r-288v.
    8 - Een betere lezing is: ‘regno’.