Clarissime domine,
Sunt certe bona quae de domino Coningsmarckio, Wrangelio, Petro Andersonio discimus.2 Utinam et illa quae de domino marescallo Torstensonio rumores susurrant. Mira est Danorum confidentia, qui iam Holmiam a suis obsideri aiunt; loca Suediae capta complura.3 Sed pascant se inaniis, dum res sit penes nostros.
Quae e Batavis accipio, spem mihi faciunt aut omnes Nationes Foederatas aut certe
496
Hollandos et aliquos cum illis4 in tuenda etiam armis, si opus est, commerciorum libertate nobiscum conspiraturos. Quod si est, aut brevi pacem ibi commodam habebimus aut magnos mari successus.Gaudeo virum supra nostras laudes positum magnum dominum cancellarium adfuturum colloquio cum Danis.5 Nihil aberit prudentiae, ubi ipse aderit. Placet et hoc mihi, quod Ludovicus Gerius6 commerciorum et navigationis perquam intelligens praesto erit ad consilia nostris suggerenda. Aerarii Suedici praefecto7 opto valetudinem et res omnes prosperas. Avebo moneri, ubi senatorium munus auspicabitur illustris dominus comes Lagardius.8
Harcurtius iam abiit.9 Dux Longavillanus in Normanniam it, inde Monasterium. Tenues sunt ad Rhenum copiae Gallorum, paratus in Flandriam magni. Repressaliae quae datae erant regni huius subditis10 contra Anglorum parlamentariorum rapinas, inhibitae sunt.
Deus, clarissime domine, Claritudinem vestram servet ac sospitet,
Claritudini vestrae studiosissimus,
H. Grotius.
Lutetiae, XXIV Februarii 1645.
Adres: A monsieur/monsieur Appelboom, Suedois, à Amsterdam. Port.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Appelboom.