Serenissima ac potentissima regina, domina clementissima,
Harcurtius quidem in Catalaniam ivit,2 sed multo ibi validiores suis Hispanicas copias est reperturus. Qui vero ad Rhenum sunt Galli, ut hostibus pares sint, auxilia a land-
508
gravia petunt.3 Praecipuae adversus Flandriam sunt molitiones.4 Et regina regens Batavis de honorum signis quaecunque voluere concessit,5 ea lege ut illico in Flandriam et ipsi ducant et bonam classem habeant ad eam oram. Utrisque utile est bellum in Anglia civile,6 quod brevi desiturum hic non creditur: tantum differunt conditiones quae de pace feruntur et partium consilia.7Deus, serenissima ac potentissima regina, domina clementissima, augustae tuae Maiestati semper faveat,
augustae Maiestatis tuae obedientissimus subditus,
H. Grotius.
Lutetiae, XX‹III› Februarii/2 Martii 1645.
Bovenaan de brief in de eerste copie te Leipzig: Argumentum. Eadem refert. Batavis honorum signa a regina regnante decreta. Anglica.