Clarissime domine,
In Italia quiescitur.2 In Catalania et ad Rhenum nihil magni videntur acturi Galli, ideo quod maiores illis in locis sint hostium copiae. Rosa trans Rhenum profectus praedas inde agere coeperat, sed adventante Merciaco multo validiore retro cis Rhenum se recepit. Nunc Galli filium meum ad landgraviam misere, ut eius copiae ad Gallicas appropinquent. Sunt aliqui motus in Languedocia, Sanctonibus, Aquitania, sed non duraturi, quantum datur iudicare. Pecuniae aegre reperiuntur. Attamen ex divitiis Parisiensibus corradentur duodecim milliones. Pacis in Anglia dicitur vix ulla spes esse, quod
521
nimis dura sint quae parlamentarii a rege postulant contra ipsum, contra episcopos, contra Hibernos.Deus, clarissime domine, Claritudinem vestram salvam praestet,
Claritudini vestrae studiosissimus,
H. Grotius.
Lutetiae, IIII Martis 1645.
Adres: A monsieur/monsieur Appelboom, Suedois, à Amsterdam. Port.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Appelboom.