Clarissime domine,
Ex domini Marini literis2 omnia bona intelligo praeter valetudinem non quam vellem bonam magni domini cancellarii, quem Deus regni rebus diu servet incolumem et florentem.
Eae sunt res et domini Torstensonii et domini Coningsmarckii, ut liceat nobis utrinque prospera sperare atque interim gaudio frui ob res a domino Wrangelio sane feliciter gestas.3
Doleo principem Arausionensem ita perpetuo se opponere causae nostrae et iustae et non infortunatae;4 spero Hollandorum monstratu consilia in melius referet. Verum non haec tantum disputatio, sed et illa de Asiatica societate ostendit privatas saepe cogitationes obstare publicis commodis,5 quod in omni quidem imperio periculosum est, in libero autem statu composito ex membris multis et validis periculosissimum. Ego ex animo eis opto bonam mentem.
Turca Melitensibus minatur6 advocatique sunt omnes, qui in aliis sunt locis, equites Melitenses. Veneti interim Cretae timent et mari vires suas augent. Marchio Sancti Chamontius huc venire non audet, quanquam edito scripto culpam non impeditae electionis Pamphylii coniicit in cardinalem Antonium. Motta Odincurtius in arce ad Lugdunum servatur honeste neque dantur ei iudices. Trevilla, unus centurionum praetorianorum, vir maioris animi quam ut potentibus placeat, in Bastiliam coniectus est. Ex Neapoli bis
547
mille quingenti pedites, quatuor millia equitum in Hispaniam eunt. Motta propius obsidetur. Pax Angliae cessim it.Deus Claritudinem vestram sospitet,
Claritudini vestrae studiosissimus,
H. Grotius.
Lutetiae, I/XI Martii [1645].
Adres: A monsieur/monsieur Appelboom, Suedois, à Amsterdam. Port.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Appelboom.