Illustrissime et excellentissime legate, domine observandissime,
Magna me laetitia affecere domini Hambraei2 literae, indicantes benevolam operam ipsius expetitam de me commendando illustrissimae Excellentiae vestrae benignissimo favori mihi non defuisse Excellentiamque vestram mei patrocinium sereno vultu in se recepisse.3 Haud verbis exprimere possum, quae illustrissimae Excellentiae vestrae ob tam favorabile promissum debeam ulteriusque debere velim. Ea isthinc mihi fiducia nata, ut non dubitem etiamnum illustrissimam Excellentiam vestram humili et devoto animo rogare, ne illustrissima Excellentia vestra dedignetur gravi suo testimonio mihi subvenire apud sacram regiam Maiestatem et regni Suediae proceres tam de vita ante honeste acta quam de cupidine patriae meae sedulo inserviendi, postquam mihi a superioribus imperatum, ut hac in natione eorum mandatis obsequia mea accommodarem. Cum e literis e carissima patria ad me datis animadvertam diutius forte mihi hic subsistendum quam inde discedens in animum induxeram, facile perspicere possum, quantum ponderis illustrissimae Excellentiae vestrae gravis commendatio habitura sit mihique profutura. Nihil autem eius omittere, quod pietatis ac grati erga illustrissimam Excellentiam vestram animi documenta prodere queat, dum lucis buius usura gavisus fuero, mihi cordi futurum erit.
Fama cum diversis literis 6/16 huius allatis vulgavit, etiam per literas Francofurto ad Moenum scriptas idem hesterna die confirmatum,4 marescallum dominum Torstensoni-
572
um aperto Marte non procul ab oppido Thabor caesareos stravisse, fudisse, cepisse.5 Hatsfeldius vulneratus in nostrorum manus inciderat. Götzius necatus, Johannes Wertius utrum fuga elapsus an trucidatus, ignoratur.6 E nostris Mortagnius et Goldstenius occubuere.7 Quae praeterea utrinque facta clades non liquido constat. Bis tormenta nostra maiora obtinuerat hostis, tandem equite caesareo ad diripienda nostrorum impedimenta se effundente aliquot cohortes nostratium in praesidio dispositae supervenere, ordines peditum caesareorum turbando proelium redintegravere, fortibus animis strenuisque manibus victoriam hosti iam exultanti eripuere. Velit Deus gaudium hoc nobis solidum fore. Pietate in Deum et virtute ac comitate erga quemlibet vix cuiquam cedit illustrissimus dominus Torstensonius. Mira vero felicitas armorum Suedicorum fuerat, ut ipsi summa rerum ad exercitum demandata fuit: in Silesia8 caeso duce Francisco Alberto, ad Lipsiam9 minori suorum numero ab hoste palma obtenta, fugiendo ac cunctando Gallasio fracto,10 nunc quoque in Bohemia deletis inimicis, ut alia praeteream. Deus ipsi vitam et prospera quaeque indulgeat. Caesarem 200 equitibus stipatum Pragae in fugam se coniecisse cum archiduce fratre suo11 additur et 6000 a Torstensonio iussa Pragam circumcingere et alios manipulos oppidum Thabor obsidione inclusum tenere.A patria mea nullae iam literae venerunt. Illustrissimus dominus Servientus coram legatis nostris Osnabruggae sese excusavit de propositione facta,12 quae cum nimis generalis sit, nimis rem exaggerare nostri non voluere.13 Simultas vero inter utrumque Gallorum eo usque crevit, ut mutuis colloquiis renuntiarint et illustrissimus dominus Davausius sine venia se discessurum affirmavit,14 nisi collega suus revocetur vel ei emendatio imperetur. Illustrissimus dominus legatus Oxenstierna propediem. Monas-
573
terium it15 consultatum et firmiter conclusum cum Gallis de iis quae in rem communem cedant.16Praeter emporia nonnulla Zelandiae17 caeterae Nationes Foederatae paratae sunt in armis experiri, quas conditiones super vectigali in freto solvendo Danus admittere velit.18 Navium, nautarum et militum interea apparatus hic fit.
Deus, illustrissime et excellentissime domine, illustrissimam Excellentiam vestram diu sospitem praestet,
illustrissimae Excellentiae vestrae addictissimus servitor,
H. Appelboom.
Amstelodami, 20 Martii 1645.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 28 Martii.