Clarissime domine,
Et scripsi pro Claritudine vestra libenter2 et, si Suediam petivero, ut futurum videtur, ibi quoque res eius commendabo.
Video de felice proelio domini marescalli Torstensonii undique congruere nuntios,3 itaque magnum inde in hac aula gaudium est,4 attamen periculum, quod nostri adierunt dum Mars caesarianis favere videbatur, bellorum incertos casus reputare nos iubet ac propterea quae ad pacem facere possunt non aspernari. Caesariani qui Francofurti et alibi multum trepidant.5 Imperator quosdam ad se principes aut legatos Ratisbonam vocat.
Non magni momenti censeri potest scriptum a Gallis exhibitum hostibus,6 sed etiam in ea re servari debuere quae convenerant, ne suspicio in posterum haereat minus curatae fidei. Spero Batavos tandem consensuros, ut se Suedis adiungant contra Danos,
616
sed etiam ubi id decretum fuerat,7 videor moras novas prospicere priusquam id in rem conferatur.8Motta in Lotharingia obsidetur et defenditur bene speratque auxilium a duce Carolo. Galli in Catalania Rosas obsidere volunt, dum naves Neapolitanae et Siculae retinentur Turcarum metu, qui ex Dalmatia Hydruntum transgredi velle videntur. Dux Longovillanus se parat itineri, ut male concordantes legatos dirimat. Praeses Barillonus et senatores quidam parlamenti Parisiensis a regina relegati sunt ob liberas voces contra tributa, sine quibus tamen bellum geri nequit, et qui reditus in pecunia constitutos habent, conferent ad XII ferme milliones; agitur et de onere in mensuras domuum.
Vale, clarissime domine. Deus Claritudinem vestram sospitet,
Claritudini vestrae studiosissimus,
H. Grotius.
I Aprilis novi Calendarii 1645.
Adres: A monsieur/monsieur Appelboom, Suedois, à Amsterdam. Port.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Appelboom.