S[alutem] p[lurimam dico]. Nobilissime consultissimeque vir,
Quod pro usura perpaucorum librorum tam ingentes gratias agis, tanti revera non erat: tota enim mea bibliotheca, qualis qualis illa est, cum voles, uti licet. Iam Nicephorum et Nicetam tibi mitto.2 Consilium tuum in causa testamentaria3 statim perlegam atque ut cum aliis edatur primo quoque tempore curabo. Gratias autem pro opera dubio procul bene collocata quam maximas ago. Imperfectiones quas adscripsi quaeso iuva me, ut ab amicis nostris ex Gallia quanto citius melius nanciscar.
Vale, vir doctissime et me amare perge,
tuus,
Frid. Lindenbrog.
343
Hamburgi, XV Augusti anno Christi 1632.
Salutem lectissimae coniugi liberisque suavissimis velim dicas.
Adres: Nobilissimo consultissimoque viro, domino Hugoni Grotio, iurisconsulto, amico suo honorando, Dockenhudae.4 20 s.
In dorso schreef Grotius: ... Lindenbrog 1632.