Clarissimo v. Hugoni Grotio Franciscus Sweertius S.D.
Verrast mihi familiaris tradidit Silvam2 Puteano inscriptam, quam non sine admiratione legi et relegi, aliisque tui amantibus legendam tradidi, tandem Lovanium misi ad E. Puteanum, qui ita ad me:
‘In Grotiana hac Silva, mi Sweerti, videntur omnia esse. Quae doctrinae varietas et copia! quae sermonis gratia et maiestas! Ut omnia etiam dicam μουσάων ὅδε μῦϑος. Qui ignorant hunc virum, hinc noscant, ut fateantur, quod nomen indicat, vere magnum esse, Solem inter tot sidera Poëtarum. Scripsit autem ad me epistolam nuper3, quam tu pariter admireris. Quod si exemplar cupis, mittam, etc. Ex (animo) deploro hic nulla extare Silvae exemplaria’.
Hic apud nos nihil praeter Arma virumque cano4. Don Lodoicus de Velasco5 satis notus heri Bruxellam reliquit et profectus ad castra Thenensia non procul a Lovanio; Marchio Spinola hodie, ut fama est, sequetur. Da pacem Domine in diebus nostris, et conserva Grotium in multos annos. Est iam apud nos D. Episcopius. Vale doctissime Groti, et nos ama, qui te aeternum. Antverpiae. CIƆ.IƆCXXI. XII Augusti.
Adres: Clarissimo doctissimoque Viro D. Hugoni Grotio, amico opt. max. Parisios.
In dorso schreef Grotius: Fr. Sweertius 12 Aug. 1621.