eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    143

    695. 1621 September 25. Aan J.C. Gevartius1.

    Silvam2 nostram, Clarissime Gevarti, iam puto noster Puteanus3, penes quem exemplorum dispensatio est, ad Te miserit: in qua si quid est, quod tibi amicisque aliis non displicet, id omne vestrae in me benevolentiae atque amori acceptum fero. Neque enim nescis hactenus ea nostra tempora fuisse, quae litterarum usum vix quenquam mihi, nisi ad solatium, permitterent. Pro Carmine, quo Libertatem meam prosequeris4, summas ago gratias: agit et uxor quae non sine magnis incommodis tandem ad me pervenit, exsilium eius toleratura, cuius carcerem tulit.

    Poësin apud vos vigere ex sapiente Satyra optimi senis5, et ex Burgundi mellitis supra saeculum versibus6 laetus intelligo. Si quid recte iudico, non est quod Belgica in hoc studiorum genere cuiquam terrae concedat, te praesertim superstite, Doctissime Gevarti, cui felicem litterarum successum ex animo precor. Patere quaeso ut Schottus, Miraeus, Woverius, Rubenius7 per te salutem a me accipiant. Nam Hemelario iam alterum rescripsi8: tamen per te quoque velim intelligat amorem ipsius in me a me maximi, ut debet, aestimari.

    Vale, Vir eruditissime. XXV. Septembr. CIƆIƆCXXI. Lutetiae.

    Tui studiosissimus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Afschrift U.B. Leiden, cod. Vulc. 53. Gedrukt Burman, Sylloge II p. 443. Over den geadresseerde zie p. 92 n. 6.
    2 - Zie p. 101 n. 7.
    3 - Erycius Puteanus; zie p. 63 n. 1.
    4 - Ik ken dit gedicht niet.
    5 - Schottus?
    6 - Zijn Poëmata zijn 1621 bij Lesteen te Antwerpen uitgekomen.
    7 - Aubertus Minaeus, bekend historicus, kanunnik van de kathedraal te Antwerpen; Over Woverius zie p. 60 n. 6; Rubens p. 128 n. 1.
    8 - No. 694.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]