Literas accepi, mi frater, a te et patre scriptas 3 Februarii: respondebo quasi per saturam.
Pacem hic habemus cum Rupellanis et sociis; spem quoque pacis Italicae: de caetero nihil magni legatus nostrorum2 hic acturus videtur. Teresteinii3 haud magnus est triumphus. Causae thalassicae4 exitum expectabimus et certius aliquid de Portorico. De collectis miror. Cornelius5 quae debet solvenda sunt sine mora ex pecunia Miropiana6, si ea nondum data sit ex altera. De caeteris uxor respondebit. Ab Heinsio7 literarum nihil accepi. Gratum mihi erit intelligere, quos de nobis sermones habeat. Rutgersii8 honorata apud me memoria et si possem his temporibus me carminibus dare, facerem ipsius potissimum causa. Rotterodamenses auctor sum sinere agatis quod lubet. Ego enim illorum ministerio me non ingeram. Privatae vitae amans factus sum. Esculenta tarde, tamen accepimus.
Puer9 missus ingenio est satis tolerabili. Sed plane Latine quasi nihil scit. Iubeo eum quae Petrus10 discit simul discere. Interim et Gallicae linguae assuescit et consilium est eum in Gallicum ludum literarium mittere, ut cum fructu aliquo domum redeat, ne pater frustra impensas fecerit. Interim quae describenda habeo satis multa conglomerantur. Miror concionantium adversus Gallicum foedus audaciam.
Venio ad ea, quae Bogardus11 in libro meo12 notavit. De Essenis utrumque, ex Iosepho13: non jurarunt in contractibus et negotiis ejusmodi; jurarunt ea servare,
23
quae sectae suae erant propria. Violatarum14 religionum crimen non ad errores circa divina, sed ad perjuria, sacrilegia et apertas in Deum blasphemias pertinet. Nam adversus haereticidia satis ut arbitror plane locutus sum: certe ita, ut hic multos ob id offenderim. Augustini locus, quamquam et Bulingerus15 abutitur, optimus est si recte intelligatur, et ipse se explicat addito exemplo edicti Nabuchodonosoris adversus eos, qui Deo creatori maledicebant. Etiam illa cura incumbit principi, curare ne vera religio per vim ac seditionem opprimatur. Sic Constantinus Christianos adversus vim tutatus est, paganica interim sacra non movens.Tibi, mi frater, auctor sum ut et in illa de Iurisconsultis lucubratione16 pergas et similia multa tibi compares honesti otii levamenta. Satis intelligo discrimen inter causam Hogerbetianam17 et meam, sed dubitabam an ita mitigati essent animi, ut tale aliquid cum spe tentari posset. Irritos conatus non laudo. De Epistola adversus Admonitionem18 satis est testimonium a me bene mihi volentibus datum mei in patriam affectus. Editionem improbo et quam possum veto. Non ita res meae sunt ut aliquem mihi locum receptus debeam adimere. Ne hoc quidem arbitror ibi placiturum: sunt enim multa, quae catholico-romanis nimium abblandiri videbuntur, quippe pro rege ejus religionis scripta. Interim ut exemplum, quod penes vos est, vobis perfectum exstet, moneo pro ‘Dominici Carthagenae’ scribendum ‘Iohannis’19. Id enim auctori nomen est. Sed liber cum scriberem non erat ad manum. Illud addam quo loco nostram causam tueor, temperandum illud, quo et Vasquio20 dico de revocatione regiae potestatis ac ad statum plane monarchicum trahatur. Itaque post illa verba ‘Regios terminos’ addenda haec parenthesis ‘id est leges formam dantes imperio quod sub modo ac conditione delatum est’. Monitus etiam sum non praeteriri a me debuisse, quod Admonitor adversus Principem Arausionensem dixit. Est aliter ac existimaveram, quia nihil erat praeter convitium, quod sperni rectius videbatur. Alioqui facile erat post exactam causae nostrae Batavicae tractationem maxime ante verba de Electore Palatino tale aliquid inserere ‘Miror, quid in mentem homini quamvis impudenti venerit, ut et Illustrissimo Arausionensium Principi malediceret. Si posset Princeps, cujus nemo hactenus aliud quam humanitatem et quidem tantam ut divinitas potius dicenda sit, expertus est, crudelis unquam fieri, solus hic auctor dignus esset a quo inciperetur: quanquam ne hoc quidem recte dixi, cum severum aliquid in eum statui possit, crudele nihil, quando scelerum merito omnem supplicii modum consumsit. Sed metuit credo, ne ille patris sui necem nunquam probro auctorum carituram, multo hostium sanguine aliquando expiet, vegetus animo simul ac corpore, etiam ad stirpem ex legitimo matrimonio in multa saecula propagandam, cujus vim sentiant illi omnium mulierum viri, iidemque omnium virorum mulieres’.
24
Mairium21 exspectabimus. Hic in aula aliquid mutationis est, translata aerarii cura in homines satis addictos ecclesiasticis22. Etiam de adimendis cancellario23 sigillis rumor est aliquis. Mitto apocham in rem Miropianam24. Rogo ubi ea, quae Cornelius25 debet, erunt persoluta, item butyrum, ubique recepta erit pecunia Miropiana et de libris, scribas ad me, quid ibi sit reliqui, ut deinde quid agendum sit videamus. Videtur puer noster26 durior factus, ex quo pater ejus, ut puto precibus motus, reditum ei indulsit. Mea non interest eum retinere. Sed velim omnia cum bona gratia fiant, et ipse aliquem ferat itineris sui fructum.
Vale, mi frater, cum parentibus et amicis.
20 Februarii 1626.
Tuus tui amantissimus frater
H. Grotius.