Puto, mi frater, jam literas a me et quidem binas ni fallor acceperis, quas te scripseras desiderare. Scribo alioqui rarius cum nihil novi occurrit, ne inutili damno vos onerem. Tuae omnes datae 2 et 7 Aprilis recte pervenerunt, etiam una ejusdem mensis sine die.
47
De tumultu Amstelodamensi2 et patris scripta Calendis gratias vobis omnibus habeo pro sollicitudine et pro iis, quae de filii3 profectu nunciatis. Illud de Musio4, quem exitum sit habiturum, scire aveo multoque magis de tumultu Amstelodamensi, qui si impune abit, vereor ne non modo actum sit de spe remonstrantium, sed et boni multi aliquando in summo sint periculo. Novi ego calvinistarum ingenium: omnia movent potius quam de dominatu decidant.
Venio ad ea, quae me privatim tangunt. Ἄϱχ5 inservire si possim, velim. Sed quomodo me alienis rebus sine mandato ingeram? Sciendum primum esset, qua in re ipsi utilis esse posset nostra opera. De salvo conductu velim scire, quid suadeas et quibus rationibus, ut deinde cogitem, quid agendum sit. Mitto tibi quaternionem E e e6. Hodie hinc et quidem celeribus equis abiit Arsenius, haud dubie omnia moturus. Miror ejus absentiam non majori usui fuisse. Pax cum Hispano durare videtur, cum protestantibus minus fida gravibus jam nunc querelis utrinque. In aula regnat Riceliacus et putatur mutaturus aerarii curatores.
Vale, mi frater, et patrem, matrem, uxorem tuam7 et amicos saluta.
28 Aprilis 1626.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.