Verum puto, quod nuper ad te scripsi, mi frater, aliquot a nobis epistolas interceptas fuisse, dum hic fuit egregius talium artifex2. Mermanni3 mors nobis
53
omnibus gravis accessit ad alias moestitiae causas. De re Amstelodamensi4 quid futurum, scire avebo. Induciae Belgicae hic, ut video, metuuntur, quia omnium interest occupari Hispanum, neque placent crepundia ad puerperam missa. De Thalassicis5 puto futurum eventum qualem auguraris.Illud in catalogo Francofurtensi de libro meo6, errore admissum est ejus, quo ibi distributore Buonus7 utebatur; neque alia est editio quam Buoniana, sed distractis exemplaribus brevi parabitur nova.
Quid de captivis nobilibus hic agendum sit, adhuc in incerto est. Interim Pousinum oppidum pessimo exemplo obsequium detrectat et sunt quidam hugonottorum, qui causam probant. Quidam regem illuc iturum putant, alii in Picardiam, ut Luinii8 fratres, quibus male vult regina mater9, praesidiis excutiat. Sunt qui existimant principem Condaeum10 in aulam revocatum iri, quod sane velim, si recta consilia instituerit sequi.
Venio ad τὸ σϰυταληϰὸν11, quo duo proponentur. Prius periculosum judico: aditus enim daretur ad vos; sed quis honestum regressum aut mansionem spondeat? Ad alterum quod attinet, ego ei, quem indicas, omni occasione operam fidelissimam navavi, quamdiu hic sum; et quominus amplius fecerim faciamve nihil obstat, nisi quod non plane perspecta habeo ejus desideria et sine mandato quicquam agere intutum est. Quod si nec potestas nec voluntas benefaciendi ipsi deest, non est quod colores quaerat. Sin minus, cogitandum nobis est, ubi larem collocare possimus et familiam in aliquo pietatis cultu educare. Nimis dudum haereo et video vos, qui ex animo mihi vultis, nihil posse; qui possunt, nimium frigere. Nemo illorum tangitur alienis incommodis. Vtenbogardum penitius instruxi de rebus, de quibus ante scripseram. Tibi ac parentibus optimis satis magnam pro nostri cura gratiam habere non possum.
Valete omnes a me et uxore.
29 Maji 1626.
Tuus tui amantissimus frater
H. Grotius.