Video, mi frater, turbari iterum literarum commercia, quo magis captanda nobis omnis colloquendi occasio.
Redit ad vos viri nobis amicissimi Quirini Stridenii2 filius, cui quod non aliqua in re utilis esse potui, valde mihi dolet. Maximi enim facio, tum patrem ipsius, tum optimam juvenis indolem.
Hic iterum omnia in fermento sunt, captis post Ornanum3 et socios fratribus duobus Vendocinensibus4, quorum minor tanta arte deceptus est, ut fratrem ipse deceperit et pertraxerit in casses, quibus pariter irretiretur. Creduntur participes fuisse illius consilii, cujus nomine capti sunt alii; sed maxime ei nocuit praefectura Armorica ad res gerendas oportuna, ubi et validas sibi affinitates conciliabat. Espernonius5 itidem suspectus creditur non commissurus, ut capi possit, neque magis comes stabuli6. Vides hic edictum, quo exceptis frugibus commercia Galliae cum Hispano restituuntur. Rogo id lectum transmittas ad affinem nostrum Iustum Brasserum7 Amstelodamum, siquid forte ipsius intersit de eo moneri.
Valemus hic recte, uxor tantum mediocriter. Rogo optimis parentibus, sorori8 et marito, uxori tuae et amicis salutem a nobis impartias.
56
Lutetiae 23 Iunii 1626.
Literas has ad Mylium9 cures rogo.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.