eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1082. 1626 juni 26. Aan Willem de Groot1.

    Gaudeo, mi frater, non ita turbata esse literarum commercia, quin aliquid a

    57

    vobis accipiamus. Deo gratias ago pro restituta patri valetudine. Matri ac sorori2 tantundem opto.

    Ad scytalica vestra respondi3. Puto jam ad manus vestras pervenisse literas. Melissaei4 judicium de rebus nostris velim intelligere. Meus animus in Germaniam propendet.

    Hic regnant regina mater5 et cardinalis Riceliacus captis nuper fratribus Vendocinensibus6, quorum minor ita callide deceptus fuit, ut fratrem in laqueos perduxerit, quibus jam pariter tenentur. Sapientior Espernonius7, quem vestigia terrent8. Suspectus est et comes stabuli9 se iis consiliis miscuisse et nunc miscere negotio Poussiniano. Puto scripsisse me antehac10 id oppidum in alta pace bellica ausum in regem.

    Evenit, ut hoc ipso tempore, cum abiturus esset ad vos hic tabellarius, ad me deferrentur aliquot exemplaria libri nunc a me editi11. Ea hac occasione, ne pereat, ad vos mitto, alia compacta exspecto, quae ad te et proximos mittam, ubi primum potero. Misit Buonus12 per hunc tabellarium pro se aliquammulta ad Elzevirium13 et Mairium14. Si qui alii in aliis urbibus desiderant, poteris iis dare. Puto pretium esse IV florenos; de eo, quod rediges, deduces tabellarii mercedem, duos stufros in quamque libram. Quid de Thalassicis15 et supplemento nobilitatis futurum sit, scire aveo. Item de caetibus Roterodami, Brilae atque alibi.

    Rogo optimis parentibus, uxori tuae, sorori et marito atque amicis aliis salutem nunties et officia omnia deferas a me et conjuge. Valete.

    26 Iunii 1626.

    Rogo D. Vossio me excuses: nolui illi incompactum exemplar mittere, erit inter eos, quibus compacta mittentur. Cornelium nostrum16 bene proficere gaudeo. Memineris in hac fasce libros omnes esse chartae optimae sex solis exceptis. Rogo etiam ex Lamairio17 explores, an ipsi lubeat edere Phaenisaas Euripidis18 a me emendatas ex mss. et versus Latine cum praefatione continente descriptionem virtutum tragicarum.

    Tuus tui amantissimus frater
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 791.
    2 - Adriana; zie no. 1080, p. 55 n. 10.
    3 - Zie no. 1077, p. 53 en n. 8 aldaar.
    4 - Joris de Bie.
    5 - Maria de Medici.
    6 - Zie no. 1078, p. 54 n. 6.
    7 - Zie no. 1080, p. 55 n. 7.
    8 - Horatius Ep. I, 1, 74.
    9 - De hertog van Lesdiguières; zie no. 1080, p. 55 n. 8.
    10 - No. 1078.
    11 - Excerpta ex tragoediis et comoediis Graecis tum, quae extant, tum quae perierunt; emendata et Latinis versibus reddita ab Hugone Grotio, in 1626 bij Buon uitgekomen. Ter Meulen-Diermanse, no. 468.
    12 - De Parijse uitgever.
    13 - Vermoedelijk de Leidse boekverkoper B. Elzevier of diens neef Abraham.
    14 - De Leidse uitgever Jean le Maire.
    15 - Zie no. 1067, p. 39 n. 10.
    16 - Zie no. 1072, p. 47 n. 2.
    17 - Zie boven, n. 13.
    18 - In 1630 te Parijs bij Jac. Ruart verschenen; zie Ter Meulen-Diermanse, no. 496.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]