Non tam munus tibi mitto quam tuum tibi reddo, vir doctissime atque
60
optime semper de literis merite. Nam et te indice codices illos, qui apud Roverianos2 delitescebant, accepi et usus sum tuis quoque emendationibus. Non tamen omnia ibi congesta in hac editione posui, sed ea tantum, quae verti commode poterant. Supplebit quod deest qui volet, quamobrem significavi, ubi reperiri possent libri, qui caetera continent. Etiam Latinas tragoediarum versiones et lyrica fragmenta accepi, sed librarium, qui edere velit, non reperio.Ventitat saepe ad nos Holstenius3, quo nuntiante laetus intelligo perpetuam tui apud nos4 memoriam. Ego certe officia in me tua neque animo revolvere neque celebrare desino. Pro quibus quid tibi optem melius quam firmam in ista aetate valetudinem et ut patriam bellis liberatam videre tibi liceat? Id boni si contingat, non committam, quin tuo conspectu explear.
Vale senex optime.
Kal. Iuliis MDCXXVI. Lutetiae.
T.R. addictissimus
H. Grotius.
Adres: Reverendo eruditissimoque viro D. Andraeae Schotto, presbytero. Antwerpiam. Cum libro.