eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    63

    1090. 1626 juli 28. Aan Willem de Groot1.

    Exstat, frater optime, apud Dionem Prusaƫnsem2, cui Chrysostomi cognomen datum est, comparatio trium tragoediarum Aeschylii, Sophoclis, Euripidis, quibus nomen Philoctetae. Exstat apud eundem comprehensus soluta oratione sensus initii Philoctetae Euripidis3. Male enim an ex Aeschylo esset dubitavit Casaubonus4, cum ibi reperiantur sententiae, quarum nos versus in Euripidis fragmenta5 retulimus. His consideratis cepit me impetus illud ipsum initium restituendi in versus ad imitationem Euripidis intextis illis paucis quae nobis restant fragmentis. Id mitto, ut tu et Vossius judicetis. Agnoscet Vossius, unde sit illud latinum apud Ciceronem pro Sextio6: Summum amicum summo in bello; est enim dictum Philoctetae de Palamede. Quod nuper7 scripseram, ut de edenda latina ecphrasi sex librorum pro Veritate Christiana cogitares, adhuc te rogo. Et si videatur editio sine offensione posse procedere et addere placeat Catechesin8, ita sentio, ubi de Coena agitur pro illo versu: Vini atque panis scilicet sub imagine, qua sensu pontificio forte posset accipi, hunc reponendum: Ubi grata vino ac pane colitur memoria. Ita enim Belgicum melius exprimetur.

    Hic novi habemus nihil. Parlamentum cum videret monachos magno numero augere caetus Sorbonicos et plerosque propendere in partes tuendae magnitudinis pontificiae, voluerat eos in ordinem cogere. Sed res a rege ad suum consistorium evocata est, pessimo, ut plerisque videtur, exemplo.

    Ego rerum mearum valde incertus Deo me meaque commendo. Eundem tibi, sorori9, parentibus, amicis, uxori nominatim tuae propitium opto. Vale, mi frater.

    Lutetiae 28 Iulii 1626.

    Tuus tui amantissimus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 792.
    2 - Dio Chrysostomos, Orat. LII.
    3 - Dio Chrysostomos, Orat. LIX.
    4 - Isaac Casauboni In Dionem Diatriba LVI.
    5 - Zie no. 1102, p. 75 en n. 8 aldaar.
    6 - Cicero, Pro P. Sextio 56, 121.
    7 - No. 1088.
    8 - Zie II, p. 328 n. 8 en II, p. 220 n. 9.
    9 - Adriana; zie no. 1080, p. 55 n. 10.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]