eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1093. 1626 [augustus] 17. Aan Willem de Groot1.

    Ad literas tuas, mi frater, quas satis amplas 20 Iulli ad me dedisti, recepi autem eas demum nudiustertius, quod reponam sane non habeo, nisi vota pro patria ac parentibus. Nam hic quidem post nuptias fratris regii2 cum Mompenseria frigent omnia, non tamen et studia nostra, ex quibus si quid tibi nuntiari pateris scies, quandoquidem posteriores nostrae ad Lucanum3 notae totae tuae sunt, coniecturam, quam ibi posuimus, ubi pro ‘Tarcon motus’ rescribendum diximus ‘Tarcondimotus’, praeter testimonia ibi allata firmari loco Ciceronis Epistola 1, libri XV4.

    Si iam advenit ad vos Eliae Oldenbarneveldii filius5 - certe tempus praestitutum Brabanticae mansioni iam effluxit - receperis sex libros nostros pro

    66

    Religione Christiana factos Latinos6, de quibus quid factum velim ex literis antehac scriptis7 intellexeris. Libro primo in argumentis pro providentia bis posui ‘canem’. Sed quia is jactus infelix est, velim poni ‘Venerium’ et pro ‘in alea’ rectius erit ‘in talis’. Id enim εἰ τι σϰότεϱον.

    Fert idem Oldebarneveldius quatuor exemplaria compacta Excerptorum8. Zevendrius, qui et Zeilius dicitur, Trajectinus mercator hic habitans, tria alia itidem compacta misit ad institorem suum9 Rotterodamum, qui ad te ferenda curet. Horum haec est distributio: tibi et patri singula, tria fratribus Reigersbergiis10, unum Hoofdio, unum Vossio.

    Melissaeo11 agendae sunt grates, sed vereor, ne supra ingenium etiam senio frigeat. Ignorat quid possit.

    De nostra hic mansione video consilii tui causas. Sed nemo inexpertus credat, quid sit suo sumtu Lutetiae vivere, quod nos iam per 18 menses facimus. Ego velim explorari, ubi commode fieri potest, ecquid in Ansiaticis partibus12 spes nobis esse possit.

    Vale, mi frater, cum optimis parentibus, sorore13, tua coniuge14 et amicis. 17 Iulii 1626.

    Tuus totus tuo merito
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 792.
    2 - Gaston, hertog van Orléans en broeder van Lodewijk XIII, huwde 6 augustus 1626 met Marie de Bourbon, prinses van Montpensier.
    3 - Zie no. 1087, p. 60 n. 9.
    4 - Cicero, Ep. ad Fam. XV 1, 2: ‘ ... mihi litterae redditae sunt a Tarcondimoto, qui fidelissimus socius trans Taurum amicissimusque p.R. existimatur’ etc.
    5 - Zie no. 1088.
    6 - Zie no. 1088, p. 61 n. 17.
    7 - No. 1088.
    8 - Zie no. 1061, p. 30 n. 7.
    9 - Wellicht Hillebrant Pieters, dezelfde als genoemd in II, p. 157 n. 3.
    10 - Johan, Nicolaes en David.
    11 - Joris de Bie.
    12 - Hij denkt blijkbaar aan vestiging in een der Hanzesteden.
    13 - Adriana; zie no. 1080, p. 55 n. 10.
    14 - Alida Graswinckel.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]